Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, DOMINO meo clementissimo.
Jacob Balde, Poemata (4) 7.1.5
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc aequas. in aliquo superas. Iephte, postquam in Principem electus est, esse visus est. Tu quia esse visus eras, electus es. Dotes in te Principe dignas Caesarea vox aperuit, non contulit. Quod vidit, sanxit, declarando confirmavit. Novum spectaculi genus! GLORIAM modestius accedentem liberasti mern repulsae. ipsum HONOREM admittendo honorasti. Cuius ad maiorem cumulum, ut Deus ter Opt. Max. aeternae quoque gloriae adiicere velit, rite precabimur. Ambergae. Quinto Idus Februarii Anno M.DC. LIV. Iacobus Balde e ? IESU.