Latin
7.2.1.3 to 7.2.1.7
Jacob Balde, Poemata (4) 7.2.1.3-7
Unproofread scanNot analysed yet
qui divinae inspirationi obsecutus divinaeque Tragoediae praeludens propriae filiae non pepercit: sed pro suis omnibus, quasi mercedem victoriae tradidit eam, facinusque perfecit, cui meroto saeculorum omnium grata posteritas, anniversaria celebritate gratuletur. Abiit e vivis sexto Sui principatus Anno. abiit ad vivos. qui in Domino mortui, sanctitatis praemia sunt consecuti; Anno ante Christum millesimo undeducentesimo pari a diluvio intervallo, Idem argumentum ante me tractarunt Georg. Buthananus, Scotus, et lac, Cornel a Marca, vir clarist Belga Quum nostram Scenam adornaremus Ingolstadii sane neutrum legeramus. Alterius videndi cura non tetigerat animum:alterius nomen et fama, nec aures. Postea utrumque nactus, perlustrando comperi, etiam tertiae falci messem relictam esse. Vt tanto fidentius nostra quoque publicae luci dare statuerimus amicorum efflagitantium desideriis obsecuti. Diversis Opinionibus agimur. Neuter ex illis ad Mysterium assurgit. Neuter aliquid coeleste divinumque in huius Virginis Fato agnoscit. Ambo morantur tantum modo in barbara feritate lephtae crucianda quippe ä Saliani sententia discordes. in cuius tamen gratiam me Cothurnum induisse profiteor. Itaque necessario aliud Theatrum mihi fabricandum erat: alio apparatu rerum urendum:non minus, quam ad solis ortu vel occasum tendentibus diversae viae sunt ineundae Tanto autem Belgam mediorem reperi Scoto, quanto idem vera Fide castisque moribus praestantior est. De hac Tragoedia invenies Oden cantatam in Lyricis nostris, l. I. Od. 33 Miraberis serius editam, cum iam multa Poemata vulgaverim. Si respondeam, gravioris armaturae militiam, ex usu belli, tardius procedere:quid pro argues? Deinde, dum quovis Anno aliam atque aliam scribendi canendique materiam suggerente, in varia dilapsus Argumenta, praelum novis in ventionibus exerceo; paene Veterum oblivia subiere. quin et dispendia. Nam exemplar Dominicum per Provinciam distulerant Venti, contra quos excipit Aneas, rogans Virgilianam Sibyllam: Tantum foliisne Carmina manda: Ne turbata volent rapidis ludibria ventu.