Latin
7.3.1 to 7.3.3
Jacob Balde, Poemata (4) 7.3.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
COntra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim, et filiorum Ammon. Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habit abant trans Iordanem, in terra Amorrhei, qui est in Galaad in tantum, ut filii Ammon, Iordane transmisso, vastarent Iudam, et Beniamin, et Ephraim. Afflictusque est Israel nimis. Et clamantes ad Dominum dixerunt: peccavimus tibi quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim, et c. Quibus locutus est Dominus. Reliquistis me, et coluistis Deos alienos Idcirco non addam, ut ultra vos liberem. Ite, et in vocate Deos, quos elegistis. Dixeruntque filii Israel ad Dominum, peccavimus. Qui dicentes omnia de finibus suis alienorum Deorum idola proiecerunt, et servierunt Domino Deo. Qui doluit super miseriis eorum. Itaque filii Ammon conclamantes in Gelaad fixere tentoria. contra quos congregari filii Israel in Maspha castra metati sunt. Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos. Qui primus ex nobis contra filios Ammon coeperit dimicare, erit Dux populi Galand. Fuit alto tempore Iephve Galandires vir fortissimus, atque pugnatur:filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad, Habuit autem Galaud uxorem, de quis suscepit filios: qui postquam creverunt, eicerunt bephte dicentes. Heres in demo Patris nostri esse non poteris. quia de altera matre natus es. quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob. congregatique ad eum sunt viri inopes et latrocinantes: et quasi principem sequebantur in illi diebus pugnabant filis Ammon contra Israel. Quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerunt in auxilium sui Iephte de terra Tob, dixeruntque ad eum. Veni, et est o princeps noster: et pugna contra filios Ammon. Quibus ille respondit: nonnevos estu, qui odistis me, et eiecistis de domo patris mei, et nunc venistis ad me necessitate compulsi? Dixeruntque Principes Galaad ad Iephte. ob hanc igitur causam nunc ad te venimus. ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad, Iephte quoque dixit ei: si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon. tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps Qui responderunt ei: Dominus qui hac audit, ipse mediator ac testis est, quod nostra promissa faciemus. Abiit itaque Iephte enim principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque, est Iephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. Et misit nuntios ad Regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent.