# Poemata (4) 7.3.23-27

Jacob Balde, Poemata (4), 7.3.23 to 7.3.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.23

Deum religio; a qua cum neque rei tam charae amisso, neque posteritatis amor, neque praesentis futurique temporis tam acerbum vulnus deducere potuissent. III. Vt similiter eximia tenerrimae Virgunculae fides, erga Deum religio, erga patrem patriamque totam pietas, et praecellens animi magnitudo, velut speculum, in quod Orbis terrarum totus posset intueri, publice statueretur. IV. Vt intelligeret Mundus universus, quam acurate, diligenter et inviolate, quocunque vel consilio bono vel divino monitu ac instinctu vota essent, Deo reddi deberent, etiamsi mille gravissimae occurrerent difficultates. Dimitte me! ut plangam virginitatem meam. id est, aetatem meam virginalem nuptiis opportunam, sed sterilitate ex voto patris damnatam sine prole et herede mori, erat illo aevo triste ac dedecorosum. Corn. Credebatur autem esse gratissimum Deo, populum illum augere sobole: ut Abrahae semen stellarum instar multiplicaretur; ex eaque posteritate nasceretur demum Messias. Quae ratio iam post adventum Christi cessat. Virginitas ante fecunditatem commendatur. Ser. Cur in montibus? Non ut Rabini fabulantur, Prophetas et doctos quaerens, an teneretur, sed quia haec loca resonant plangoribus. Ser. Verbo: quod tota illa regio montosa sit. Corn. apud quem vide et Threnum filiae Iephtae ex Philone Biblico. Duobus mensibus. Non annum petiit; duos tantum menses. An imminebat etiam festivitas? Iuste concessum hoc tempus Vterque in re tam gravi causas habuit suas. Ser. Reversa est ad patrem suum. Non poterat elabi fugere? suadentibus aliis tardare? Ser. Audi S Ambr. Quod in spectatis viris plenum miraculi est: hoc in virgine multo magnificentius, multoque illustrius deprehenditur. Nec fletus aequalium movit puellam, nec dolor inflexit, nec gemitus retardavit, nec fefellit hora. Rediit ad patrem, tamquam si ad votum rediret et voluntate propria cunctantem impulit. et c. cx Corn. Fecit ei sicut voverat. Rabini et ex eis Lyranus, Varabl. tradunt, scribas et sapientes Hebraeorum. intellecto hoc Iephtae voto, consultos respondisse, posse mortem filiae naturalem, a patre voto promissam, commutari in mortem civilem, videlicet in vitam religiosam et castam. itaque factum esse. Quare filiam hanc non fuisse occisam a patre sed fecisse se Nazaraeam, id est religiosam et quasi monialem. Verum sententia haec falsa est, et plane repugnat huic versui. Fecit ei, sicut voverat atqui voverat eam Deo non tantum mactare, sed et in holocaustum offere, id est, iugulatam totam cremare et comburere in honorem Dei (hoc enim exigebat holocaustum) ergo revera eam iugulavit et cremavit. Ita sentiunt apud Corn. S. Aug. Beda Procop. Rupert. Abul. S. Ambr. Ser. Sal. Tertull. S. Hier. D Th. Suar Less. Azor, aliique passim. Iudaeorum figmentum respectat: ne filii Dei Christi IESU Messiae nostri (quem venisse negant, multo minus perfidiae Iudaicae tormentis sublatum) a patre sacrificati aliquis hinc typus ducatur, Ser. Nulla enim illius expressior fuit figura, quam haec filia virgo immolata a patre pro salute Israelis Sal Corn. Fuit utique clarissima et Isaac immolandus, sed tantum immolandus. Substitututus enim fuit Aries in vepribus, praesignavit ille pro Mundi peccatis, non purum hominem, sed Dei filium ex Virgine incarnandum, in consummatum sacrificium, Deo Patri offerendum esse. Futuri autem erant Haeretici, Manichaei, Basilides. Aliique; qui dicerene Christum non vere passum, sed tantum in phantastico, aerio corpore, vel substituto Simone Cyrenaeo; (quem admodum Aries Isaaco, ac post In fabulis, Iphigeniae cerua substituti fuere) decuit ergo in tanta Mysterii dignitate, quod haud dubie Christianae religionis caput est; reali morte unigenitae Filiae, nocentissimis erroribus occurrere. Dices. Deus ergo crudelis. Respondet Serarius. Hoc quidem hinc Ethnici obiiciunt. Sed qui ius habet in nihilum etiam redigendi, petiit ob altissimas causas semel verum hominis holocaustum: semel voluntarium, sed effectum impedivit, quanta ergo crudelitas!

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
