# Poemata (4) 7.4.1-2

Jacob Balde, Poemata (4), 7.4.1 to 7.4.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.4.1

IEphtae filiam Philo Seilam appellat. sed certi nihil habetur. Nos Menulemam vocamus, causas accipe. Non alibi facile leges, Christi Domini typum a puella expressum. expressit lephtias, Menulema a nobis dicta, hoc est, transportis per anagramma literis Emmanuel. nobiscum Deus: proprium utique Verbi Incarnati et dignissimum Nomen, Isa. c 7. Matth. I. Qui semes ipsum exinanavit, formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventui ut homo, dignatus est a femina praesignari, formam Virginis accipiens, in similitudinem Virginis factus, et habiti inventus ut Virgo. Qua specie apparuisse quoque seimus Gregorio Nazianecno et Laurentio Iustiniano: habuisseque olim templa titulo S Sophiae dedicata; nuncupatione aeterni Patris Sapientiae conformi. quem loquendi exhibendique modum mulio ante Iephtias, amabilis Christi figura suggessit, Ex hoc puncto plura dei duximus. II. Quum enim Tragoedo intra septa sua coercito, quam minimum liceat; necessario saltem concessae illecebrae ex ingenio conquirendae erant. Cristatas acies, spectacula, volantes Daedalos, machinas peregrini artificii, monstra, grallas, petauros, frugalis paupertas non admittebat. Sed neque Horatianae leges. quibus monemur Medeas, dum cruente saevium, dum lacerant infantes etc. subducere. Atqui sacrificium filiae Iephtae si intus peragitur; quid restat; inquies, nisi fastidiosa comploratio, dolor mutus, personata calamitas: ubi spectatorum eventibus inhiantium pathetica voluptas ubi oculorum curiosa incendia aurium horror, animorum affectus, pectorum in laeto pavore subsultus: An igitur haec omnia pendent exauro! an Tragicum nihil est, nisi quod pretiosum! Non possumus tenues Helenam divitem pingere: pingamus, ut quimus, formosam Hoc conati sumus. Sumptuosis Comicorum Phaenomenis unitum militem AEgyptium substituimus, totius Tragoediae pondus subeuntem, et quasi animam. ut ex decursu patebit. Hic miles Ariphanasso est, quondam inter latrones affecta Iephtae praecipuus. quae fiducia hominis. Principis Filiam Iephtiaden castis amoribus ambit. spe potiundae ciurat patrios Deos, obstaculum spei, sit proselytus. Hebraeis accensetur. Approbare se gestiens procus, contra Ammonem protectus in omnia belli discrimina vadit, iugalem coronam meriturus. Vt autem a Fortuna circumagitur! ut lamentabili Fato denique se frustratum sentit, conqueritur, ingemiscit! Melius legendo cognosces. Tristis Historiae exitus et insperata vicissitudo, quam Menulemae fatalis occursus interitusque miscuerunt, commodius exhauriri, certe exhiberi non poterant, quam Personae occisam Iephriaden amantis atque lugentis consortio. Quod ipsum pietatis Mysterio vacare noluimus. Quid Cantico Canticorum celebrius: illud occasione Nuptiarum cum filia Pharaonis scripsisse Salomonem censet Cornelius noster In Prolegomenis quare ad eam grammatice alludit, vocans filiam Principis: et cum ait, cap.I.V.9. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te omninoque antelapsum scripsisse, colligi posse putant Salmeron Bellarm lib.I.de verbo Dei cap. s. hic apud eundem Cornelium a Lapide. Vtque haec sententia inter aliquos controversa sit: illud tamen in confesso est, Cantico isto Christi et Ecclesiae amores exprimi. Audi S. Hieron. in Prologo galeato. Salomon in Cantico Ecclesiam iungit et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce - canit Epithalamium. Honorius Augustodunensis ait, sensum literalem esse de Filia Pharaonis. allegoricom de Ecclesia, et quacunque Anima ad Christum conversa. Quibus autem quantisque Pharaonissa suspiriis quaerit Salomonom suum, ut osculetur osculo oris sui! si typum spectes; Ecclesia gentium infidelitate nigra, sed postea fide formosa, surgit et circuit civitatem per vicos et plateas querens Dilectum suum ex dilecto, Christum

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
