# Poemata (4) 7.5.2.2.1-44

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS I., SCENA II., lines 7.5.2.2.1-7.5.2.2.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.5.2.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.5.2.2.1

LEgatI. Nisi ludit oculos error, aut captos tenet;
Per tot viarum spatia quaesitum diu
Virum occupamus. barba, caesaries, color.
Et praeliari vultus ira nobilis,
Totumque corpus arduum spirant Ducem,
LEG. II. Alloquimur, ipse est. frontis agnosco notas.
Veterem iuventam torvus ostentat decor.
LEG. II. Magnanime Iephte. IE. Qui meum nomen viri
LEG. I: Tuo, rogamus, liceat ad fatu frui.
IEPH. Qui me salutant? LEG I. Ex Galadino suum
Missi Senatu Principem, cives tui.
IEPH. Removete titulos: exsulem fratres mei.
LEG.II. Leges et enses, et tribunal inclutum,
Summique totam te Magistratus volunt
Penes esse summam. IEPH Nonne vos estis, quibus
Displicuit olim, nunc petitus in Ducem?
Displicuit autem! mollius facto loquor:
Veluti cadaver sontis horrori fuit:
Orbum, indigentem, funere atratum patris,
Sedibus avitis eque natali solo
Eliminavistis, nonne vos Illi viri!
LEG. I: Errorem an o dium, facinus admissum vocas?
Voces utrum vis, dum reis neutrum imputes.
Miserere patriae. IEPH. qua expulistis, LEG. I: civium.
IEPH. Qui me expulerunt LE.I. qui reposcunt supplices
Et nunc vel humeris altius referent suis.
Miserere fratrum, sanguinis certe tui.
IEPH. Fecere qui pudenda LE I. Qu os facti pudet.
LEG. II. Avus ille noster, cuius in somnis vigor
Fatidicus et secreta rimati sagax;
Noctu loquentis certus interpres Dei:
Quamquam nefando venditum fratrum dolo
Compedibus arctis durus onerarat chalybs;
An non per omnem deinde sublimis Pharon
Pietate crimen vicit, ac mangonibus
Ignovit ultro? Saeva cum premeret fames,
Populis aristas. regis e curru, velut
De nube sparsit. Tu piam mentem quoque
Ad molliora flecte. si damnas reos;
Habes fatentes, si faves obnoxiis;
En deprecantes. nostra, permittas modo,
Perenne nomen culpa restituet tibi.
LEG. I. Placare fatis, nosque subiectos rege;
Tuoque nutu verte belli cardinem.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
