# Poemata (4) 7.6.1.2.1-2-49

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS III., SCENA I., lines 7.6.1.2.1-7.6.1.2.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.1.2.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.1.2.1-2

UT triumphus praevolet victoriam,
Sapiens veretur: et vereri, si sapit,
Potest. repente vota subsidunt retro:
Et amputantur colla formosae spei.
Incerta non sunt, quae futura: sunt tamen
Ignota praesagire paucis contigit.
Decipitur augur saepe quantumvis sagax.
Nec omne pectus intrat aetherius calor.
Quotus ille ab alto Fata speculatus, suum.
Mente antevertit? praescius Vates, avis
Rara est in Orbe: sique sit, tacitis volat
Pennis per alta nubium radens viam.
Amore nostri prospera optamus quidem
Sed caeco in antro conditi eventus latent.
At si quid anceps, si quid instabile et vagum
Se curiosae plebis arbitrio clepit;
Bellum esse dicam. sed regressus invios,
Principia fine pulchra perplexo tegit;
Serpentis instar tortuosi, qui iuba
Variisque motat fulgidum maculis caput,
Illudque parvum: sed venenatam trahens
Alvum, volumen grande post tergum vehit,
Deciesque se se. Signa, clangentes tubae,
Phaleraeque equorum, totque galearum nitor
Speciosa quamvis mille praevelent mala,
Allicere pariter timidum et audacem queant
Succedit horror, gemitus, et versis rotis
Fremor cadentium, busta, paupertas, lues:
Cernas in armis aliud, aliud sentias.
Quis crederet tam fragile ferrum, quam vitrum;
Nec plus habere ponderis! Mars ferreus,
Fortuna vitrea, dispares; tamen pari
Levitate certant. ille terribilis Geta,
Vastator Aemi, rigidus armorum Deus,
AEque, ac mulieres, semper inconstans fuit,
Dolisque paene Coniugem vincit suam.
Rapitur in orbem et ipse. Me verum loqui,
Norunt probantque vicibus alternis Duces.
Quoties decora fronte sub primam stetit
Aciem superbus? moxque elusa casside
Turpem infidelis terga vertit in fugam.
Sunt gladii utrinque; humana utrinque corpora,
Patensque simili sorte vulneribus locus,
AEquat pavores. pellis ubi pelli imminet,
Furor est, pepercisse. arma in armatos cadunt,
Spem victus, iram victor acuit, hoc agunt,
Securus esse neuter ut possit diu.
Vbique bis peccare liceat; vix semel
In bello. adimitur omnis occisis salus.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
