Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS II., SCENA I., lines 7.6.1.2.99-7.6.1.2.132
Jacob Balde, Poemata (4) 7.6.1.2.99-132
Unproofread scanNot analysed yet
Nescis superbas esse, quae forma nitent?
Quondam aliqua, speculo teste consulto, Dea
Sibi videtur. Memphis hoc dicet tibi.
Meliora nasci credis alieno Polo
Exempla sexus? sibi genu poni volunt,
Cilicumque calamos frangi, et uri cinnamas
Formosa tantum non adorari cupit.
Superumne odores sparserim iuvenculae!
Ac si sit I sis, sistra quam circum strepunt!
Ac si Cybele cincta turribus parens!
Ac si retorquens flava Bubastis iubam!
Ergo potenti tura, respuerem sacram
Adolere acerram! nimis amarem frigide.
Qui me Triones, quis Bootes vicerit
Ningente canos obtegens plaustro Getas!
Quin balsamum, quodcunque Niliacis fluit
Sudans genistis; totam Arabiam, et ultimos
Cremem Sabaeos: memet incendam super,
Fidele bustum. Stulte: nimirum tuas
Dignetur aras aut honorem indebitum!
Hebraea Virgo Numen unicum colit,
Non Numen esse vult. licet, nisi deieras,
Mereatur esse. Luna, Sol, testes erunt.
Si minimus inter claustra servantes tori
Habeare servos, astra digito tangeres.
Quid? quod perustum Sole, rugosae cutis
Ferrugo turpat: illa Sithonias nives
Candore superet, ore Paestanas rosas,
Quid? quod paternae legis astertor tenax
AEgyptios Iudaeus omnis oderit!
Quid? quod profanus, irresectus; caetera
Vt cuncta adessent atque confluerent bona,
Soceri colentis Numen adversum tibi
Gener esse nequeas. desine. insanis miser.