Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS II., SCENA II., lines 7.6.2.0.2.1-7.6.2.0.2.50
Jacob Balde, Poemata (4) 7.6.2.0.2.1-50
Unproofread scanNot analysed yet
Ut patiar ista! quid mihi cum sabbatis
Phanaticoque Mose? cuius cornua
Flammante circum ducta gyro tempora
Haud facio pluris, quam caprae, vel pessime
Olentis hirci. Quidlibet fingit sibi
Vecors Apella. fingat autem (quis vetat?)
Ranas trifauces ex avernali lacu:
Superet quoque una. voce Scyllaeas canes.
Nubes locustas saeta cataphractas vomat:
Culicesque natos turbido cinerum globo
Barrisque muscas mole certantes sua,
Quarum proboscis terebret armatum bovem.
Spatiosa volitans ulcera infigat Cinyps:
Quanta nec aquoso ventre cucumis exhibet,
Mutentur amnes sanguine, et virgae anguibus.
Styx atra tenebras glomeret horrendas situ.
Fulgura sequantur visa nec Iovi prius.
Congesta medium fulmina eripian diem,
Reddantque tanto luce peiori tonans
Coelum omne utroque ab axe confractum ruat.
Mors dira noctu subeat orbandas domos.
Nihil moramur. Vulsum ab imo marmore,
In latera sectum gemina consurgat fretum.
Namque istud etiam iactitant sicco pede
Cum transmearent semitas rubri maris;
Hinc aequor atque hinc aggeratum pensili
Fastigatae madida turris culmina
AEquasse fluctu quanta non fiducia est!
Equidem crepanti talia irasci piger.
Miserorque potius. plura fingant, ut volent,
Plenasque Verpi somniis noctes trahant:
Dum non nocentes opibus insidias struant,
Inhientque regnis. Quod sub aspectum cadit,
Insinuat olim fama, calcatur pede;
Confestim et habeant! fasve Sabbatariis
Sit triste solis ex rapina vivere!
Gens versipellis, profuga Phariis finibus,
Ab usque Nilo: (cuius arcanos bibens
Fontes veneno polluit, septem ostia
Vetteranda semper;) asserit terras sibi.
Quascunque transit. Sceptra Regum spernere
Violare ius alterius, in minimis habent.
Scitere caussas; Numen allegang supra
Pavendum et infra, maximum, invisum tamen,
Sic Fata velle. Vt Dii Deaeque hos transfugas!
Sic velle fata! Quam licentiae dolus
Praetendit umbram! ni statim morem geras.
Portenta, Diras, totque poenas ingerunt,
Aures ut ambae tinniant, sudor fluat,
Stantesque rigido vertice albescant pili.