Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS II., SCENA II., lines 7.6.2.0.2.102-7.6.2.0.2.137
Jacob Balde, Poemata (4) 7.6.2.0.2.102-137
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc renovat iras, sumit hinc animos truces
Accipite specimen ex Galdinis adest
Legatus Oris iussus incoram loqui,
Effrons minaci cum supercilio inchoat.
Vexare bello defines Quin protinus
Abicimus hastam, et clypeum et impallescim
Erepta reddes, Reddam, et haec cum foenore,
Iras et enses, et catastas et cruces,
Furiaque, et infra quidquid illas sibilat.
Tenete risum ad caetera Excedes loco.
Cedamus ergo, ne sedentes opprimat
Paries caducus. Vasa, migrandum est, cito
Colligite vasa. Quod tamen trepidos malum
Abire turpi suadet inopinum fuga?
Quis iste terror panicus? lephte iubet:
Iephte reposcit debitum: lephte imperat.
Cur non eadem audacia hic Phaethon novus
Solis quadrigam sistere incensam parat!
Maiora tentans subeat immites equos
Tardare Martis: quando furibundus pigras
In arma gentes victor AEdonas agit.
An me minorem Rege Rhodopeo putat!
AEquabo et Hebrum: qui sonoro turbine
Praecurrit AEmum rapidus, ac cano ruens
Commixta silvis saxa praecipitat iugo.
At enim doceri cupio lephtaeum genus;
Qua stirpe natus, unde processit domo.
Audire et hostis huius annales vacat.
Fertur scelestos inter errones vagus
Habere primas. gravidus infausto satu
Meretricis uterus sordidum mundo intulit.
Fugitivum et inopem tristis armavit fames.
Iam dudum egentium vivit ex rapto caput
Et dux latronum: Matte vix dignus peti.
Poenis agatur in reum, non militem.
Ne gloriosi nominis fructum ferat,