Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS III., SCENA II., lines 7.6.2.2.1-7.6.2.2.49
Jacob Balde, Poemata (4) 7.6.2.2.1-49
Unproofread scanNot analysed yet
NUNTIUS I. Qui timuit hostem, iam timere desinat.
BAR. Vt te faventes praepetem Zephyri ferunt!
NUNT. Quod steterat ante pedibus erectis; iacet,
BAR. Edissere agedum, nil per ambages refer,
NUNT. Vt si viator forte flaventes agros
AEstate praeter passibus vagis meat:
Triticea aristae capita turmatim levant,
Animosque tollunt, more conferti agminis:
Idem reversus stirpitus sulcos videt
Omnes retectos. prona subsedit Ceres,
Lateque longo funere instravit solum.
Haud aliter hostis stantibus turmis ferox,
Vt icta curua falce procubuit seges
BAR. Nullo obice Victor haesit, aut victus mora?
Immo age sub oculos totius belli aleam,
Vt iacta campo est, pone. felicem iuvat
Ludum intueri. cladem et illius modum
Seriemque pande. NVNC. Nulla tanto, quod sciam,
Incaluit aestu pugna. Cur pugnam voco?
Quae luculenta verius strages fuit.
BAR. Vindictae initium praebuit nox an dies?
NUNT. Inter diem noctemque, cum primum parens
Amoena lucis aperit aetherias fores:
Horaeque Solis induunt frenis equos,
Adhuc marina currus assurgens procul
Rorabat unda: clamor, ecce, tollitur;
Quantum volutat Glua, cui, patre inscio,
Elapsus olim per cavi montis latus
Incubuit Auster. stridet agitatum nemus:
Frondosa sive colla procuruans, humum
Stirpemque tangat; sive rursus arduos
Attollat apices, nubibusque immisceat.
BAR. Quid nostra, siluit, an reclamavit Phalanx?
NUNT. Reddidimus alta voce discordem sonum
Littorea qualem saxa Tyrrheni maris
Reddunt fragorem verberata fluctibus.
Concussa tellus, totque divisus modis
Aer procellas voluit adversas sibi.
BAR Fremitus inanis iste duravit diu?
NUNT. I. Calefacta donec corda moriendi metum
Vitaeque amorem prorsus emovissent loco:
Et acuta promptas ira consereret manus.
Vt taurus olim fronte robusta minax,
Cui crassa circum colla stant palearia.
Aut laxa pendent: magnus alieni pater
Stabulique fieri rector, in vito pari,
Per bella quaerens, mugit audaci tuba
Cornuque confert. proximo saltu latens
Responsat alter, iamque proludit pede.