Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS II., SCENA III., lines 7.6.3.2.49-7.6.3.2.89
Jacob Balde, Poemata (4) 7.6.3.2.49-89
Unproofread scanNot analysed yet
AM. Et nos habemus praeliatorem Deum.
LEG. Sed nos, Deorum cuncta moderantem Deum.
AM. Vesterne como maior ille sit meo!
LEG. Si morte potior vita, vivus mortuo est.
AM. Vter ergo praestet. mars severus arbiter
Diiudicabit. LEG. Iudicem ambiguum citas.
Ne stante causa lubricus cadas, vide.
Dubios coacta bella successus habent.
AM. Movenda bella LEG Mota non constant bene
Quocunque pretio. AM. Me iuvant discrimina.
Fortuna timidos spernit, animosos fovet.
Experiar illam LEC. Sed facit securius
Iustitia regnum. AM. Sed potestas latius.
LEG. Vis atque moles absque consilio ruunt
AM. Cumulate parta posse, consilium voco.
LEG. Quod possides iniuria, damnum voces
AM: Imperia, quae non semper assurgunt, cadunt
LEG. Imperia, quae per crimen assurgunt cadent
AM. Dum vestra bello extorqueo, repeto mea
LEG. Raptor alieni propria saepe perdidit
AM. Vicina quisquis adiicit, firmat sua.
LEG. Non firmat, auget: ut aucta citius effluant
AM. Quis mihi resistet? pars quota est vestri super?
LEG. Nondum Manasses omnis in tumulo iacet.
AM. Vix arma habetis, robur olim fregimus.
LEG. Inermis asto campus armatos feret.
AM. Plures in acie facile paucos conterent.
LEG. Paucique contrivere plures non semel
AM. Sine pelle tota, quid viri non integri?
LEG. Quod integri. pugnabimus, causa integra est,
AM. Periisse vestros nonne Gedeones scio?
LEG. Nescis, quod ille non perit, quo vicerant!
Cineres supersunt ossa tantorum Ducum
Similes valent creare. Cur lephten siles?
AM. Quid turpis exsul? LEG. Principem iam dixeris.
Virtute meruit evehi. AM. Quanti aestimat
Lanista vester verris Hebraei caput?
LEG. Quanti tyrrannus quisque cervicem suam.
AM. Non metuit hostem? LEG. Provocat, ni cesseris.
AM. Non tela nostra? LEG Nec si obumbrares diem!
AM. Non clausa per me maria? L. Ne rubrum quidem.