Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS II., SCENA IV., lines 7.6.4.2.1-7.6.4.2.51
Jacob Balde, Poemata (4) 7.6.4.2.1-51
Unproofread scanNot analysed yet
REperi, Quod unum maxime in votis erat.
Potiunda virgo est Iephtias. sed vult anni.
Venale coelum patrium cum Diis petit.
Deos Canopi dura calcari iubet.
Calcentur ergo. pudeat: et vero pudet
Coluisse monstra. Namque Osyris, Inachis,
Triceps Anubis. simiae, quid sunt, nisi
Figmenta Phariae plebis Acheronte edita?
Ariphanasso; Mempheos Lemures prior
Aude exsecrari et exsecror procul
Procul este larvae. Tu puer nunquam satis
Quae site populis; falso aratri eredite
Inventor unci: Tuque misericors latro
Vasta, Crocodile, membra in immensum trahens:
Et tu biformis vacca fluminei patris:
Digitoque muta labra compescens sener
Versicolor Apis et Serapis cedite.
Vos vero pestes narium foeda alia
Mediis in aris: quaeque flere cogitis
Ridenda caepae Numina. Hortorum probra,
Eiuro. Quorsum? nomen Abrahamidis dabis?
Genita Abrabamo si placet placeant quoque
Sacra Genitoris Eia, complecti iuvat.
Accedo Mosi, veneror Aaronis mitram.
Qui turpe cultri saxei vulnus feres?
Iam maius habeo, quodque discruciat magis
Ab amore vulnus plena pectus in meum
Excussa pharetra est, flava telorum seges
Cuspidibus aureis saucium fixit iecur,
Sed adhuc nigredo decolor vultum inficit.
Cui vis placere, Nympha, pro, quantum a tuo
Divertit ore! cape piatrices aquas.
Relinquo Nilum, teque Iordanem invoto.
Lava, et nefandum hoc sordibus purga caput.
Hac meta voti Navigant, ui audio,
Mediasque miris vela per terras modis
Faciunt Amantes. Tiphyn hic ut te probes
Artis peritum; caeca saxorum monent.
Animique fluctus. aestuat clausus calor,
Curasque ab imo Cor procellosum ciet.
Quid agas tot inter naufrages? passim iacent,
Quos hausit ipso littore in fossos Amor.
Monumenta calcas. Dirigam caute ratem
Ad astra versus. Non reformidas Notum?
Qua veheris alno? saepe in optatos sinus
Salvam triremes aute rostratas spei
Parvae phaselum vexit aura lenior.
Quid si negetur cymba? Leander novus,
Quem remigando non licet, nando tamen
Portum occupabo pluribus pennas Amor
Affixit, addat lepidus et pinnas mihi.