# Poemata (4) 7.6.7.0.2.98-129

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS II., SCENA VII., lines 7.6.7.0.2.98-7.6.7.0.2.129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.7.0.2.98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.7.0.2.98

Ne pavidus tenebris frueretur transfuga, Solem
Detinuit, iussitque diem duplicare morando,
Ille satur fusi media de plebe cruoris.
Calcavit Regum rorantia sanguine colla.
Te duce vel mulier victrix, lactavit inani
Spe Sisaram generosa Iahel: penitusque trabali
Vtraque confixit sopiti tempora clavo.
Hoc ferro tamen usa. lutum tibi sufficit olim
Hostis in exitium. vibratur inhospita lampas:
Castraque caeduntur ruptis Madianica testis.
Sic o noster ades: sic nunc quoque Maximus adsis
Nubibus armatis, Deus, aetherioque tumultu.
Annue et antiquas enova, miracula, pugnas:
Nostraque non nostris iterum gere bella lacertis.
Da, cui iurati properans ad signa triumphi,
Et pennata suas Victoria subiicit alas
Da Pater Ammonem dirum immanemque tyrannus
Da mihi terrarum communem atque aetheris hostem
Sternere. Si dederis, Voveo. Quodcunque reverso
Victori ante meas mihi primum occurrerit aedes
Sit sacrum, sacrasque tibi mactetur ad Aras,
Eatur ergo mens mea addicit sibi.
Calidae recepto spiritu venae micant.
Arma arma miles, arma miles horrida.
Freme miles arma, miles inflentur tubae.
Stringantur enses. Omnis in ferro est salus.
CHORUS.Complectitur Iephtae encomium: militare Classicum: De conflictus eventu obscurum praesagium.
Cognatas acies Iephtaeaque Signa canantis
Ite animae fortes;et nostram, iudice ferro.
Quandoquidem spreta est facundia, dicite caussam:
Ense reposcatur, quidquid ferus abstulit ensis.
Ite per Ammonis victrici vicera dextra.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
