Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS IV., SCENA I., lines 7.7.1.2.1-7.7.1.2.48
Jacob Balde, Poemata (4) 7.7.1.2.1-48
Unproofread scanNot analysed yet
HIc hic dolore me fremens pascam meo,
Abscede turba. nemo testis audiat
Lamenta, quae mens intus irrequies coquit
Soli vacabo conscius moesto mihi.
Mecum ipse solus Fata disquiram mea;
Penitusque curas exigam aerumnabiles.
Ergo ut dolorem peius insolito modo,
Eram hac petendus! Gnata sistetur Patri.
Vt immoletur; et immoletur a Patre!
Quales iugalem constitistis ad torum
Genii infideles nuptiarum praesides!
Hoc est, per ipsa viscera ad victoriam
Ire, et triumphos sanguine infectos suo.
Menulema sic necanda! sterilitas fuit
Optanda potius. uxor in luctum mihi
Foecunda, tristes peperit inferias sibi.
Minus improbanda Posteris; certe minus
Horrenda caedes, quam quis iratus facit.
Hic lacrima mergit iram: et invitus neco.
Quam bene paternas exsul aedes fugeram.
Hostile Tobi tutius pressi solum;
Medias et inter miles erravi feras.
Nunc laudo fratrum iniuriam. pietas erat,
Eiicere sic me. reditus in poenam fuit.
Vtiliter olim pulsus, inventus male,
Peius reductus, pessimum Fati genus
Sortitus, omnes scando miserorum gradus.
Quid anime luges? ora cur fletus rigat?
Eheu! tot in praesepibus balant domi
Pastu nitentes, mugiuntque victimae;
Nec aratra passae, colla nec tritae iugo.
Et prima venit filia in Patris manus
Mactanda! Vivat illa, vivat. si potest.
Cur innocens non possit? addicta est neci
Quo scelere meruit ferre supplicium? tuo?
Inique Iudex: nullus alieno perit.
Suo? recense. quale peccatum est amor,
Et in parentem? non decebat obviam
Cum tympanis ivisse Genitori suo!
Fato imputetur: Quid furens culpas dolor?
Quisquamne Fatum sontis alterius luit?
An ipse Fatum, quale passim fingitur,
Agnoscis ullum? siste propositum ferox.
O Sors acerba, Sors iniqua, Sors gravis!
Capitale bellum siquis adeunti mihi
Dixisset; audi Iephte: in hostili globo
Ammonis arma sperne et atroces minas:
Cavebis autem filiam haec Scylla est tua.