Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS IV., SCENA II., lines 7.7.2.2.289-7.7.2.2.341
Jacob Balde, Poemata (4) 7.7.2.2.289-341
Unproofread scanNot analysed yet
Pars inaequali tumulata campo.
Magna pars una tumulanda fossa.
Portitor canus, stat in antecessum
Iam ferox naulum dare non habenti,
Torquet huc illuc oculos minaces,
Et manus iactat, metuique gaudet.
Donec exacto vetulus triente
Nauta; per Lethen madidaeque noctis
Fusiles spumas; titubante Cymba
Hos modo acceptos, modo vectat illos,
Sparsa fatalem fluvialis alga
Impedit remi subigentis uncum.
Sic Avernalis per opaca stagni
Vectus, ut quisque est animosus, horret
Dispares formas, simulacra Leti:
Tum tenax viscum renuentis undae
Molliter scindi, stupidumque Mundum.
Huius obscaeni senis intuendi
Tam cita, o nunquam veniat cupido:
Nec Lacum talem cupias natare.
MEN Figmenta sunt haec, aliud atque aliter Patres,
Docuere nostri spatia camporum Deus
Amoeniora, lucidas sedes piis
Secrevit umbris. has paciscar hostia.
Gaudete mecum, Vado pro vobis mori.
Meamne patiar esse suspectam fidem?
Fortasse Genitor metuit. occurram neci.
Non est, quod ad me veniat. abrumpo moras.
Ignavia est, ad Fata timide repere
RACH Retinete, tentat exitum: elabi cupit.
Obstate et humeris: dumque descendam iugo
Continge supplex genua luctantis Thamar.
Stipate malis; floribus cinctam obviis
Fulcite. virides sepiant frondes viam.
Prohibete gressum lacrimis, precibus, mora.
Ne fidite illi. mente commota est: furit.
THAM Per te, per te, lactea cuius
Vbera suxti: nostra, precamur,
Menulema mane. parce parenti.
Parce coaevis sic nos igitur
Dura relinques? reditura domum
Multos uno funere perdis.
Saltem lacrimas aspice nostras.
Tu quoque, quae iam fluctu attonitae
Ebria mentis, triste videris
Spernere Letum, fortasse gemes:
Sed sero nimis, Vadimus umbras
Visere nigras. quota maternum
Redit in gremium?
MEN Quid me tenetis? Genitor accinctus vocat.
RACH. Morieris insons? sic? et ab amica manu?
MEN Ergo perire malim ab inimica nocens!
RACH. Facies nocentem. MEN. Vota dum reddit Deo!