Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS IV., SCENA II., lines 7.7.2.2.62-7.7.2.2.118
Jacob Balde, Poemata (4) 7.7.2.2.62-118
Unproofread scanNot analysed yet
Vos in senectam tendite. et nepotibus
Instate vestris nostra circuitu rota
Breviore scripta, destinatos temporum
Absolvit orbes, Vos, quod opto, longior
Nondum evoluto vita curriculo manet.
RACH. Nulla venustae forma puellae
Nece tam subita digna perire est.
O Virgineae gemma Coronae.
Cur, quaeso, mori properas. properas?
M. Nihil usque durat. Omnia in Letum ruunt.
Rubigo caras denique et gemmas necat.
Adamas hebescit cumque beryllis onyx
Perit: et smaragdi pallet accisus decor.
Ponamur ista nos quoque inter funera.
Quod enim puella morior, aetati parum;
Quod pro salute patriae, est iam plus satis
Non numerat annos, facinus hoc qui computat.
Ibo fideli pede remetiri viam.
CHOR. Nescis, quo fugias, bona.
Nescis, atque ideo fugis.
Immansu eta petis loca:
Horror solus ubi situs
Miscet terrificum chaos.
Nusquam regnat amoenitas:
Non illic Hyperioni
Obstantes platani virent.
Non assibilat abieti
Caro vertice populus.
Quercum non hederae ligant.
Vtque est pronuba, brachiis
Non ulmus sibi pampinum
Nectit lenta tenacibus.
Porro dulcisonum nihil
Brutis cautibus audias,
Flendi maxima copia est.
Sed non fletur Itys: neque
Moestis Lusciniae modis
Argutum queritur nemus.
Illuc sat cito veneris
Praeceps, unde rediveris
Nunquam vallis inertium
Omnes accipit hospites:
Liber nemo remittitur.
MEN. Vt calle recto non revertar. ad patrem
Vt me retardet frigidus leti pavor!
Si vitae initium; munus est; finis, lucrum
Erit, aut tributum: pendo Naturae meum
RACH. Vides, ut altum porrigant coelo caput,
Cedri ordinatae, sequitur arbos arborem
Imitata metam. MEN. Meta iam restat mea
Contingam ut istam, me cedri recte admonent.
RACH. Hic ex superbo colle, qui dorso sedet
Alterius, arva late et umbrosas datur
Despicere valles, et recedentes aquas.
Vis, hunc petamus? Hic in anfractus patens
Errore curvos prodigum excurrit nemus
Spirant amores frondium amplexus sacri.