Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS IV., SCENA IV., lines 7.7.4.2.1-7.7.4.2.44
Jacob Balde, Poemata (4) 7.7.4.2.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
AODUS. Supreme iudex: nuntium laetum affero.
IE. Effare AOD. Rediit filia incolumis domum.
CHOR. Genitoris istum moeror inclusus fugit.
Auresque dictis sauciasse tristibus
Ignorat amens. IE, Quando? AOD. proclivi rota
Iaciebat umbras Sol nec omnino breves,
Nec longiores. vesper urgebat diem.
Vix media fluxit hora. quod monstro mihi
Est simile visum, Virgo quas comites habet,
Plorant, CHOR. Ab ima sede convulsit iecur.
IE. Et illa? AOD. Ridet CH. Risus hic lacrimas ciet,
Quo more florens Iris in pluvias abit.
AOD. Trepidant, gemunt, queruntur amplexae Lares,
Haerentque lateri seque secerni negant.
Vt si columbas fulva cum nimbo ruens,
Agat ales in cubile: consuetis, licet.
Sedeant receptae trabibus; horrescunt adhuc,
Atque ex priore contrahunt pennas metu.
IEPH. Et illa? AOD. Tristes erigit, trepidas fovet.
Solatur omnes. CHOR. O cicatrix! o novum
Geminumque vulnus. AOD. Vna formidat nihil;
Moeroris expers. CHOR. sed Patrem moestum facit.
Vt sileat ipse; loquitur in vultu dolor.
AOD. Ac vix reversa limen attigerat; novas.
Vestes poposcit; non peregrini maris
Spuma nitentes; non laboratas colu
Gemmante: quasve pecten illuso vagus
Discrevit auro. Mater, aiebat rogans,
Da concolorem sanguini tunicam meo.
Da deinde et albam. lilio ac rosa induar.
Nunc nunc, rubere nuptialem, nunc decet
Candere totam. tempori aptetur color.
IEPH. Nunc, nunc nigrantem sume centonem miser.
Miserande lephte. CHOR carus asperget cruor,
Facturus omni digniorem purpura.
IE. Vt ego trucidem! quod. CH. Voventem quod decet,
IEPH. Quod genui, in ignem nostra porriciet manus!
CHOR, Vi nempe pacti. rigidus exactor Deus.
Votum lituras nescit humanas pati.
IEPH Timeo miser peracta. peragenda haud timens;
Peragam timenda! non ferunt libram parem
Cordis tumultus. semet oppugnant mala,
Quae fugio demens, rursus instabilis sequor.
Orbare fructu ventris uxorem potes!