Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS V., SCENA IV., lines 7.9.4.2.451-7.9.4.2.498
Jacob Balde, Poemata (4) 7.9.4.2.451-498
Unproofread scanNot analysed yet
BAR Placido per artus flamma complexu, quasi
Lambens cucurrit. AR. Hoc quoque omen prosperum est.
BAR. Fragravit uncto fusus in saxo cruor:
Quidamque nidor gratus ac nares ciens
Afflavit omnes. AR. Qualis et Abelis fuit.
Crepitante busto clarus effulsit color:
An nube mixta dubius et turpis rotans
Fumi volumen. BAR. clarus effulsit color.
De crine caesae Virginis candens apex
Puram nitore lucis effudit iubam.
AR. Nulla ergo prorsus nebula visa serpere?
BAR. Nulla, nisi qualem Luna vanescens habet;
Vel habere credas. AR Tot quidem monstra audiens
Paene ipse monstrum fio. nam quid asseram?
Iephtae cruentum facinus absolvit Deus.
Votiva fausti bella successus probant.
Sed damnat horror aurium, et novitas atrox.
Nam quando votis legitur Hebraeis homo
Impensus; aut combusta virgo vicem rubrae
Supplevisse vaccae! Plura scitari libet
Totum cadaver arsit, an partem cadens
Favilla fugit BAR. Mater optabat quidem
Sollicita, saltem capite detonso, comam
Servare in auro, Filiae pignus suae:
Supra capillos, Nise, pretiosum tuos,
At haec negare: seque devotam Deo,
(Quantum liceret Nazaraeos feminae
Subaemulari) proinde totum caustico
Corpus cremandum rite deberi Sacro:
Nil subtrahendum; nilque subtractum fuit.
Consumpta tota est. restat exiguus cinis.
AR. Ex hae puella restat exiguus cinis!
Truculento Genitor. vivere etiam nunc potes!
BAR Alte dolorem condit; ac gemitum premens
Mala contumaci fortiter vultu domat.
Dat iura populo. digerit caussas Fori,
Auditque. nulla caede perfunctum putes.
AR. Quid vero Genitrix? BAR. Plorat implacabile.
AR. Haec vera Mater: nomine indignus suo
Pater, Sicano caesus ex scopulo fuit.
BAR. AEstuat amaro corde vesanus dolor.
Velut ad Niphaten orba foetu bellua;
Vix deesse catulum notat, et atris incipit
Horrere maculis; tam suis, quam non suis,
Adeo furenti in tigride variatur tigris.
Ac, quia rapinam [quippe raptor iam procul]
Vtcunque cursu certet, ulcisci nequit:
Incusat antrum, nemora, montes: sequoque.