Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS V., SCENA IV., lines 7.9.4.2.61-7.9.4.2.118
Jacob Balde, Poemata (4) 7.9.4.2.61-118
Unproofread scanNot analysed yet
Pacta plectuntur temerata nulli
Non stetit magno violasse foedus.
Vltor a tergo premit infidelem.
Avolat verbum semel ore fusum
Septa trans linguae; neque scit reverti.
Si tamen vires aliquando Voti
Mente sortitur, manet, ac dolosum
Damnat auctorem comitante poena.
Vt tibi fluxum videatur instar
Amnis, in plumbo solidoque scripsit
Marmore Numen.
AR. Caute est agendum facilis ire in foedera
Aut vota, manibus ante verbenam premat.
BAR. Quid Galatino nocuit Dynastae
Quam repentinus nimiumque praeceps
Ardor in Votum! temere anne rite
Editum, iuxta est quia non licebat
Oris ad primam revocare metam;
Illud insontis iugulus piavit.
Qui dedit caussam truculentus hostis,
Expiaturus fuerat nocenti.
Sanctius Ammon.
AR Hic, fateor, anceps animus haeret. nescio
Quo longa series flectat has sententias.
BAR. Hinc fluunt illae lacrimae, fluentque:
Donec arescat nive pastus Arnon;
Seque Iordanes iterum revolvat
In caput retro statuatque montem.
Victor optaret modo victus esse.
Nomen amisit patris in triumpho.
Gaudium tristes pepulere Dirae,
Plangor infregit sonitus tubarum.
Publici fletu maduere plausus.
Funebris laurum vitiavit herba.
Miles erectis animosus armis
Ocius vultu referente luctum
Traxit inversas quasi victus hastas.
Scuta turpavit radiata pulvis.
Laetius cristae fluitare visae,
Cassidis summo cecidere cono.
AR. At turbulentas hic quidem exequias canit.
BA. Quisquis exsultas, reperisque curru
Gloriae plenus per acuta belli.
Martis alternos meditare casus.
Mobilis sors est: solitumque ludum
Ludit in nostris Dea caeca terris.
Dum pares vespae quatit inquieta
Lubrico volui super orbe pennas:
Et levi fallit populos volatu.
Cuncta miscentur. nihil est perenne.
Rebus adversis inopina turbant:
Anxios reddunt eadem secundis.
Vita se certis vicibus per omnes
Versat incertum varianda partes.
Hunc diem moesta sine nube purum,
Blandius fulgens dabit ire Phoebus:
Crastinum ventis pluviaque turpi
Condet obscurum nebulosa Pleias.