Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS V., SCENA ?, lines 7.9.5.2.236-7.9.5.2.290
Jacob Balde, Poemata (4) 7.9.5.2.236-290
Unproofread scanNot analysed yet
Siccine nobis dura noverca est!
CH Flevimus omnes.
A. Qui, Menulema, tuam vel nunc quoque non amat Vmbram;
Putidior Fauno est, Faunumque sequentibus hircis:
Barbarior populo, quem sanguis pascit equinus:
Maeandro revocante suas fallacior undas:
Peior adulantem vultum fingente tyranno
Tritone improbior, Polyphemo immanior ipso,
Ipsius Ammonis tota truculentior aula.
Flete Galadinae Menulemam flete puellae.
TH. Credat hoc quisquam? tibi comparata,
O decus nostrum, miseranda non est
Thraciae pelex Philomela, non est.
Haec quidem rapti spolium pudoris,
Clausa silvarum stabulis, et una
Perdidit linguam. tamen arte pictum
Crimen evulgans trepidae sorori,
Fortiter stricto fuit ulta ferro.
Inde conformes sibi sumpsit alas:
Iamque per scenas nemorum vagatur
Auribus dulcem modulata Lessum:
Dumque non uno varium canore
Guttur exercet, reficitque luctus;
Omnibus dirum silvis et agris
Terea damnat.
CH. Quid tibi, Virgo, cita mors reliquit
Ense devotam perimens et igni!
Fata quo plectro tua mitigabis?
Quem reum dices? cinis, ecce, mutus
Cogeris tantum facinus silere.
Nec velit Tereus pater esse, nec tu
Cecropum proles; licet usque cantet:
Interim succisa taces, et altum:
RACH. Pandionios mittite questus,
Nos confuso decet ore queri.
Nos lugubres iterare modos.
Rapta sub umbras Menulema nequit,
Nulla supersunt Manibus ora.
TH. Flevimus omnes.
AR. En modicam digito stringendi funeris urnam!
Vix bene craterem pulvis tenuissimus implet.
Nec tamen in cineres quite, Menulema, redegit
Solus hic ignis crat lignis nemoralibus ortus.
Arsit amor patriae, fecitque hoc nobile bustum.
Flete Galadinae Menulemam flete puellae.
RACH. Mutate vices: solvite nexus.
Quaeque incessum premat alterius.
Chorus absistat passibus aequis.
Incompositos Nenia numeros
Ordine nullo poscit et omni.
Laetius olim cum lephtiade
In gramineis ludente toris
Choreas licuit plaudere pedibus.
Nunc funeream ducere pompam
Monet aspectae mortis imago.