# Poemata (4) 7.9.5.2.398-453

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS V., SCENA ?, lines 7.9.5.2.398-7.9.5.2.453. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.9.5.2.398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.9.5.2.398

TH. Quo singultu, quo verba sono
Vltima fixit! micuit toto
Sacer ex vultu praescius ardor.
AR. Accipio dignos servandum munus in usus,
Felices. quibus ex illo gustare licebit
Ambrosiam Coeli; devera sanguine vitis
Immortale merum. Nos mustea proluit umbrae.
RACH Simplice textu tua sit TUNICA.
Negat in partes scindier aptas,
Vestis nulla sutilis arte,
Nullum sensit forficis ictum.
Integra pretium toga maius habet.
Ah! ne lucrum sibi contemptrix
Alea iactu vindicet uno!
SPINA ex auro fabrefacta, tua est.
Utilis alto turbine structas
Crispare comas. mira vepreti
Species ista latet in Spina.
Hac sudorem SINDONE tersit.
Minio certans ruber unde color?
Etiamne fluit cruor ex oculis!
Iste in digitis ANNULUS haesit,
Tres esse putes, in se triplici
Orbe reflexos. sunt tamen unus,
Numero plures. quique est alius,
Aliud non est. Tam principio
Quam fine caret. Quemcunque vides,
Negat abiungi. librare velis?
Gravitate pari, lancibus aequis
Intra secum extraque feruntur.
Par pondus habent. Duo non maius,
Non minus unus. Pulchrior alter
AHNULUS isto est! aurea pala
Adamante nitet. Qui gestat eum,
Sentiet ictas sanguine puro
Fulgere venas. Cor laetitia
Paene secari,
AR. Nescio, cur atrox gemitusque modusque gemendi.
Incrementa trahens, magis ac magis aestuet intus.
Sentio longa tamen suspiria, nec bene nota.
Quidquid id est, quod me singultibus interrumpit;
Magnum aliquid credo portendere: magna futuris
Evenient saeculis. quibus haec praesagia pandet
Sepositum tempus. Neque enim sibi Numen ad aras,
Caeco errore patris, frustra permiserit umquam
Virginis humana gantae cervice litari.
Suspensum arcani reverentia detinet AEVi.
RACH. Suave fragrantem carpe COROLLAM.
Dignae stetit in vertice Nymphae
Quam praesignat copia florum,
[Vates utinam fallar] acutis
Tota marinis sentibus horret.
Ambiit istud colla MONILE.
Tereti bacca fulget et auro.
Ah! ne rigido durius aere
Succedat onus, corpusque gravet.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
