Latin · Alcaic stanza
Iacobi Balde e Societate Jesu Lyricorum Liber Primus., Ad Trebatium Ferolettam, Quaestiones Philosophicas, de Anima, propugnaturum
Jacob Balde, Poemata 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Quid vero prodest aureus in suis
Humi cubantis naribus annulus?
Utamur, utamur, Trebati,
Mente data; Superumque munus.
Non foeda strati membra sub ilice, et
Glandes avari frangere Chaonum;
Nec in volutabro vomentis
Illecebras, olidaeque Circes,
Exerceamus. vescimur aethere,
Et hospitalem particulam Dei
Habemus, immensi capacem.
Illius, unde fuit sub ortum
Defecta, gyros et iubar ,illius
Quaeramus orbes. mira Potentiae
Figura Mens in se reflexae,
Praepetibus super astra pennis,
Non poenitendo nititur impetu:
Et circumactum Numinis alveum
Micante natura capessit,
Sidereos imitata tractus.
Mens curiosas lucis imagines
Venatur extra: quasque capit, sinu
Complexa lustratque, et quieto
Interius subigit sereno.
Hinc et colores, atque carentia
Colore novit. Novit et hoc suum
Novisse: et istud Nosse, rursus
Circuit, ac meminisse gaudet.
Curvum reductae spira scientiae
A fronte lumen spargit, et alterum
Fulgoris expandit theatrum
Terga tuens, graditurque retro.
Panthera qualis, cum catulos eques
Abegit antro, se rotat obviam
Vestigio praedonis et ve-
stigia Per sua scit reverti.
Hic ille magni Cecropidum Sophi
Platonis ambit Circulus omnia;
Sagacis exporrecta Iani.
Mensque biceps, Animusque biformis;
Incerta certis, atraque candidis
Conferre sollers; Praeteriti memor.
Euntis actor, et Futurum
Praeripuisse dolosus Aevum.