# Poemata 1.23

Jacob Balde, Poemata, Iacobi Balde e Societate Jesu Lyricorum Liber Primus., Ad Anselmus Masium. Novam Batrachomyomachiam, tuba Romana cantatam, editurus in. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/1.23

Non, quod Mnesthea, et Antheum,
Sergestumque, Lycumque, et validum Gyan.
Et Sarpedona Dardanum,
Atque Anchisiaden ingeminet Maro:
Butenque, Bytiam, et Capyn,
Immanique trucem corpore Pandarum;
Culmen Phocidos occupat:
Sed quod semideos, captaque Pergama
Aequarit parili tuba;
Non quae quisque canat, Masi,
Sed quo bella modo ducat ad exitum,
Refert. Sesquipedalia
Et nostro resonant nomina classico.
Quantis litoribus fremunt
Audax Hypsiboas et Calaminthius!
Vallum Pelobates luto
Munitus subitis obicit hostibus.
Vastum Limnocharis lacum.
Tristem ne metuant castra famem, meus
In spicas Cereris ruens,
Toti Sitologus providet agmini.
Si nox insidias struit,
Monstrabit tacitas Troglodytes vias
Subvertenda cuniculis,
Obstant sollicito moenia militi?
Montes Tyroglyphus cavat,
Metas Helvetiae rumpere fervidus.
Quid prosint celeres doli,
Cui furtum noceat, quod spolium iuvet ;
Discas ex Meridarpage:
Quo dux nobilior nec Sthenelus fuit.
A parvis animantibus
Magna exempla capi posse, Davidides
Olim de specula monet.
Hinc formica pigros ducit ad horreum.
Terrarum dominos, apum
Rex regnare docet. Civibus imperat
Nullo saevus aculeo.
Ipsis tuta movet signa Quiritibus:
Et Cannense piaculum
Dissensu gemini Consulis editum,
Varronis rapidi memor,
Uno se duce, se Consule, corrigit.
Numquam tenuia spreveris.
Num barris minor est Musca Philostrati?
Cygno, Vergilii culex.
Multum debet adhuc Lesbia passeri?
Quaedam Noctua fert diem:
Nonnulli favet et Pallas Araneae.
At tu Phoebe pater, pater
Quo tandem rapies? Desine vilium
Bellorum stimulos, tui
Vatis magnanimo subdere pectori.
Da, si quid placeo, Phryges
Dignos his animis, aut Agamemnona.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
