Latin · Alcaic stanza
Iacobi Balde e Societate Jesu Lyricorum Liber Primus., Ad Philippum Aramandam. Animum a militia, ad Iurisprudentiae studium
Jacob Balde, Poemata 1.24
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo revolves vasta volumina
Iustitiani? Sed placitam Themin
Ducturus uxorem, cavebis,
Ne pluvio violetur auro.
Maiore cura, quam Danaen pater,
Include Sponsam turribus, intimo
Nummatus illam quisque claustro
Forsitan eliciet colonus.
Quicumque castum Ius violaverit
Lenocinantis fraude pecuniae,
Legum est adulter. Non et auri
Esse velis, Armanda magnes;
Ut te decebat, dum cecinit tuba,
Traxisse ferrum. Propositi tenax,
Vrgebis indagare Punctum,
Quod reperit celebratus Ivo.
Non in crumena Caesarei latent
Arcana Iuris Dignius Utili
Praesens Honestum, mentis arcem,
Non loculos habitat rapaces.
Urunt videntem dona potentius;
Obiecta primis nutibus amove.
Si miles in campo fuisti,
Iustitiae gladio probabis.
Ut aere totum rus spolies, time
In longa litem ducere secula :
Malumque quod Praetore coram
Una dies poterat levare,
Exasperandum tradere mensibus.
Festina mulcet gratia. Si dolo
Longas in ambages reductus,
Mille fluas refluasque technis;
Nec Zasii, nec scrinia Bartholi
Reum iuvabunt: quaeque tumentibus
Buccis. Ad horrorem citabis
Sacra tui monumenta Baldi.
Amat forenses his Podalyrios:
Qui, cum laborat Vena calumniis,
Sermone pertentant, ut aegrum
Ausoniis medicentur herbis:
Vidi eloquentem saepe Machaona,
Prodesse causis iam capularibus:
Phthisinque, ieiunique febrim et
Pauperiem pepulisse Codri.