Latin · Alcaic stanza
Iacobi Balde e Societate Jesu Lyricorum Liber Primus., AD NICOLAUM FERONIUM. Quaedam sapienter tacenda, fortiter esse dissimulanda. ODE
Jacob Balde, Poemata 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
Bacchusprobetur vitreus inspici:
Non tu, FERONI, provida nobili
Natura non frustra negavit
Perspicuas Animo fenestras,
Velanda quaedam nube silentii,
Intra Senatum, putria, fervido
Secura sunt sub dente verba
Lubrica, destituunt loquentes,
Miscere sermonem, est popularia
Miscere telis praelia tinnulis.
Periculosum crede saevi
Alloquium genus esse belli.
Ne garrientem spicula saucient,
Canat subinde et lingua receptui.
Fors mille fraudes in reductis
Hannibal insidiis locavit.
Sit praeses oris Sigalion tui.
Cavebis illud dicere: sub Rosa.
Quod ipse nequiquam silebas,
Scilicet id taciturus alter!
Non et quibusvis auribus Arcadum,
Secreta pandes taedia pectoris
Clausi sepulcrum, vincit omnes
Turis opes, violaeque odorem:
Humata sub quo probra, calumniae,
Iniuriaeque, et dedecus ultimum,
Iraeque, vindictaeque foetent
Funera, et invidiae cadaver.