# Poemata 1.35

Jacob Balde, Poemata, Iacobi Balde e Societate Jesu Lyricorum Liber Primus., Ad Paulum Rivernam Stoicae Sectae. In funere Alberti Rivernae Carissimi F. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/1.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/1.35

Paulle, ne fallas animi dolorem:
Vince si totum caput irruenti
Offeras, nec te maculosa signet
lacrima vinces.
Fallitur tantum gemitu paternus
Maeror incluso, minuique fingit:
Interim pelli negat, et medullas
Obsidet imas.
Mater, amisso velut orba foetu
Tigris obstantes furit ire contra,
Mater iratis metuenda funus
Imputet astris:
Dumque plorantes oculos resolvit,
Ac supra ripas sinit evagari;
Vana leniri putet, et tepentem
Cedere luctum.
Tu pater, tu vir, meliorque coniux,
Nec nihil nostris madefactus undis,
Maius in mortem, subitosque casus
Robur habeto.
Si vel abiectum genus, atque sexu
Molle solarer, vel ineruditum;
Tecta plebeio quoque mitigarem
Vulnera panno.
Diluit fletus mala, non trucidat.
Strenuis quondam generosa cincte
Corda praeceptis, age, Paulle, toto
Mergere Fato.
Umbra ne turbet reditura somnum,
Incuba Stoae, placidum dormi.
Qualis Alcides latus audet
Acclinare leoni.
Haec vigil tecum: quid enim mearum,
Caelites, rerum stomachatus umquam
Subtraho vobis? Patet omnis arca:
Insuper ipse.
Vestra sunt, quae nunc mea dico, vestra:
Venit a vobis soboles, et uxor.
Dos, opes, fundi, focus, ara, vestrum
Omnia munus
Utimur, sed si data, qui dederunt.
Unico reddi voluere nutu;
Antequam cogat rigidus satelles,
Reddimus ultro
Lex diem cunctis statuit supremum.
Ergo mortalem genitum sciebam.
Ergo proles mea non fefellit,
Fida parenti,
Quo sub occasum fluet omnis aetas,
More torrentis rapidi praeivit.
Per tuos Manes tumulumque, Fili,
Sponte sequemur.
Qui mori non vult moriente mundo,
Stultus, aut vitae nimis est avarus.
Hanc, Deus, testem tibi me resigno
Nudus ad Aram
Tolle, vel dona: refer, aut omitte:
Qui nihil contra meditetur, adsum.
Damna seu iustum pariter capaci
Annue lucrum:
Lancis in partes utriusque vergo.
Vis, ut heredem generis relinquam?
Opto, si mavis, cariturus omni, et
Fortiter orbus.
Talis audiri solitus, Riverna,
Fata terrebis, dolor involucrum
Rumpet, et tristes inimica vertent
Agmina curae.
Ipsa, quantumvis levis, erubescet
Torva Fortunae facies sinistrae:
Teque migrabit quatiens relictae
Limina portae
Meine contemptam! genuitne Leti
Pressus aerumnis, oculumve flexit
Cedo, quid surdis Sipylum flagellis
Verbero saxum.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
