# Poemata 1.42

Jacob Balde, Poemata, Iacobi Balde e Societate Jesu Lyricorum Liber Primus., Ad Willibaldum Ehrenmannum. Se deinceps D. Virginis Vatem et Encomiasten fore. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/1.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/1.42

Est et hoc nomen, Willibalde tanti.
Me suum Virgo iubet esse Vatem:
Virgo cantanti Galilaea molles
Applicat aureis.
Illa versuro lituos in hostem,
Mitte sectari modo castra pixit.
Strage deformes alio loveris
Tempore pugnas.
Nunc tamen mitis, nihil inquieto
Debeas Marti. Sit oliva lauto
Nexa non cornus. Volucres capillis
Detrahe cristas.
Sin et in praesens, animum furentem
Tanta bellorum stimulat cupido;
Nostra permistis quoque fixa signis
Adde tropaea.
Noster es, nostris agitande flammis,
Nos canes primum, celebris sequetur
Tillias, magnam meditata famam,
Arma Virumque.
Iam fluant sacri fidibus calores.
Ipsa te chordas quatiente, blandum
Inferam numen numerosque dulci
Arte iuvabo.
Haec ubi: gratum iaculata lumen.
Astitit coram; simul evoluta
Nube, crinales radios ab omni
Parte retexit.
Utque ferratam manibus tenentem
Repperit pennam, gladiique acumen,
Et tubae cornu, galeamque et hastam
Excussit in auras.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
