Latin · Glyconic and Asclepiad couplet
Iacobi Balde e Societate Jesu Lyricorum Liber Primus., Ad Divam Virginem. Delectari se eius Laudibus Canendis. Ode XLIII.
Jacob Balde, Poemata 1.43
Unproofread scanNot analysed yet
Quem, Regina, tuo semel
Afflaris Zephyro, non aliis velit
Ventis ille vehi super
Undas pegasei fontis, ubi sacram
Venae laetitiam bibat,
Et facunda redux carmina temperet.
Nec, cum pieriam chelyn
Arguto fidicen pollice moverit;
Formosam Lalagen canet,
Vultumque ac nivea colla Licymniae,
Aut nigras Glycerae comas:
Sed dotes potius, Virgo, tua lyra
Emirabitur aurea.
Et nunc, sive caput sole serenius;
Seu lunae timidum iubar
Subiectae pedibus dicet, et igneas
Zonae sidereae rosas
Nunc ut virgineo castus et integer
Partu detumui sinus
Martis non solitae nomen et oscula
Laetis humidi lacrimis ,
Vagitumque Dei: tum liquidum melos
Caeli et non rude gaudium.
Nunc formam pueri: sive nitentibus
Gemmantes oculis faces,
Infusumque diem crinibus, ac genas.
Mali fragmina punici,
Et costi madidos unguine dactylos.
Seu quae plurima ferior
Aetas bis geniti Numinis edidit;
Narrabit fide Teia
Vates partheniam vectus in insulam.
O ergo facilis veni,
Necte, Diva, tuis subtrahe laudibus;
Quas si dura mihi neges;
Non opto Lyricis vatibus inseri.