Latin
10.0.1 to 10.0.3
Jacob Balde, Poemata 10.0.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Aquam mari affundere videar, quod tibi Librum dedicem, clarissime Vipsali; qui plures ipse paratos habes, summis viris dedicandos. Divinos fontes nemo altius intravit. Nullus arcana rerum nitidius profert. Serico filo committis epistolas: sonantes panegyricos cum fulgure rotas, orationes velut a torno procedunt eburneae. Nihil tamen te mavis illustraverit, quam Alamannis, Poema, quo Germanica bella a primis tumultibus Bohemiae, in XII. Libros digessisti, Thebaidem et Aeneida imitatus. Per speciem grandis ac continuae fabulae, explicas verissimam praesentis Seculi historiam: quam tectam conventibus involucris, admota clavis non fine voluptatis irritatione referat. Quia vero nostratium nominum fragore, delicatae aures vapulant, aptissime suppositiciis Lectorem fallis. Imaginaria vocabula sustinet per sonas militum, ducum; castra urbesque signant. Quintum Librum quum mihi legendum porrigeres, credideram me vetera bella fastosque Romanos, et mythologiam Graeciae evolvere. Genio Maronis et Homeri adorantur idonea figmenta; feminaque virtutum ac vitiorum sparguntur, suis quaeque locis surrectura in messem. Haec quamquam ita sunt. Vates doctissime; non dubitavi tamen cothurnatum opus molienti, aliquid de nugis nostris communicare, Libellum Miscellaneorum; pleraque, vel de ipsa Poesi et Lyra, vel ad Poetas directa complexum; haec de caussa certe, etiam animosius fortasse quam par est est, tibi destinata: ut, quando videris aliorum tenuitatem ab otio bonae Famae non repelli, sublimiores ingenii tui pares fidentius emittas. Audio mirabundus, te nescio qualium Criticorum censuris absterreri, quo minus matures. Vide, Vipsali, quam non formidandum tibi hoc hominum genus. Aut enim eruditi obstrepent; et ad patria provocabis: aut inepti; et contemptu rectius vindicaveris. Multi ex his barbariem in fastum vertunt, et politiorem literaturam aspernati, de inscitia gloriantur. Nescire nostra se iactant, ut tanto instructiores ceteris artibus credamus: cum saepenumero ad nullius mediocritatem assurgant. Horum tu, id aetatis vir, movebere morsiunculis! Nisi forte, quia et culices molestiam facessunt, idcirco exsecraris: Ego autem Momum quemvis adeo non detestor, ut insuper amandum censeam, quod re ipsa ostendi in Lib. Epod. Oda II. Momus, mihi crede, utile animalest; inventum ut trites Poetas exhilaret, otiosos excitet. Languentes acuat finge, nullum in rerum natura Calumniatorem esse; nescio, an tanta cum alacritate scriberetur Hirtius Mesansa noster, cuius mentionem Oda XI. Se imus festive dicere solebat: Dominos, ut corpus exerceant, pila ludere; se ut animum oblectet, Momo, Ursos sanguinem missuros, apud aculeis fieri obnoxios: Poetarum venam, ut largiter fluat, ab huiusmodi incidi. Permitte ergo te obtrectantium stimulis.