# Poemata 10.0.7-8

Jacob Balde, Poemata, 10.0.7 to 10.0.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.0.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.0.7

Inter voluptates aurium venales et nunc Poesin esse, conduci quandoque Poetas, instar artificum. Epithalamia, Epicedia, Soteria, Genethlaica, et pro temporum rerumque mixtura; imo myrrham, balsamum, vel resinam ex Parnasso posci, prout quisque nasum habet. Quid si etiam vanitatis insimuler, propter incognitae nomen laturae ambages, non omnes agnosci per sonas arguent. Existimo tamen multas: quarum, scilicet nomina, non obstitere legibus carminis et nitori. Barbararum vocum stridorem quod fregerim, tuum, Vipsali, permovit exemplum invitabat etiam maior Odarum gratia, si nomina anagrammate, vel metathesi transposita aliove metaplasmo convestita, non sine concinnitate reponerem. Saperdae nodum in scirpo saepe quaerunt, et scirpum sine nodo reperire desperant quorsum haec prolixius, ut verbosae epistolae, Treviris ad me missae, saltem aliquid responderem: ut nostro confirmatior hortatu, simul in patriam redieris Alamannidem tuam diutius non celes, vana timiditate excussa, et lividulorum iudicii insuper habitis. Denique, ut me constanter amare pergas, Vale.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
