Latin · Alcmanian strophe
Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., Mirando Apollinis beneficio, ex Poeta se Pictorem factum esse. Anno M. DC. XLI.
Jacob Balde, Poemata 10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cum bona non pridem Belgam Fortuna Monacum
Arte sua subnixa tulisset;
Conveni: paribus lepidam pictura Poesin
Quod studiis imitabilis aequet,
Alter Zeuxis erat, volucres qui fallere botris;
Parrhasius qui Zeuxida posset.
Sic expressa virum transfert in corpore vitam
E tabulis exstare videntur.
Velle loqui credas spirant simulacra, tenentque
Attonitos, vescuntur et aura.
Talia cernenti, pudor est maeror obortus,
Tecta simul musea revisi.
Haec mecum: plectro me nondum posse quod iste
Peniculo, quod simplice concha!
Arripuique chelyn, Phoebique; astratus ad aram,
Multa Deum, nec parva rogavi.
Hic dum chordas, inter suspira, plango
Illacrimans, similisque furenti:
Tres ex adverso digiti (mirabile) muro
Apparent, mucroque sagittae
Flavus, et in iustum digitis productus acumen
Quae vellem, signare paratis.
Qualis Chaldaeo quondam est in pariete regi
Visa manus tria scribere Verba.
Ac quoties lusi, percussis dextera nervis:
Se toties umbratica movit.
Clara per apricam ceu lux immissa fenestram
Quae varia vertigine vibrat:
Utque Polum versus trepidat magnetica, si qua
Tinxit acus ferrugine, gemma
Obstipui, tremuere artus formido ligabat
Marmoreum sine sanguine vultum.
Restitit extemplo, citharaque refulsit et arcu
Et iaculis insignis Apollo:
Parce metu, nostris Vates dilecte Camenis.
Optabas miscere colores;
Annuimus pinges non finges amplius, inquit.
Carmen enim mox fiet imago.
Tu, quaecumque voles oculis subiecta teneri,
Nec tantum transire per aureis,
Concipe mente prius; tum fila sonantia tanta
Ad strepidum Testudinis ictae
Omnia monstrandis radians manus exprimet umbris.
Quale vides, cum voce moveri.
Quod tamen in specimen cupies depingere primum,
Proiecta sit vilius alga.
Ne fors insueto te tanti in limine coepti
Sollicitum primordia reddant.
Dixit et afflatum medio sermone reliquit,
Ob munus paeana canentem.