# Poemata 10.10

Jacob Balde, Poemata, Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., X. Ad Gasparem Marodam. In Macilentorum Collegium recepto, Nicodemi Malcii Poeta. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.10

Dii mea vota boni tandem audivere, Maroda.
Ventris tumentem sarcinam
Depositure, 'place's.
Hoc erat in votis, ut nostrum adscripturus in album.
Subaemulari Caelites
Tenuior inciperes.
Crede mihi: donec totum beet arduus aether;
Vitae tamen sic plurimum
Iam melioris habes.
Purgat enim macies mortalia corpora limo:
Et qua potest, attollitur,
Semideosque facit.
Quam catus ac felix sit noster Malcius, audi,
Pompae forensis gloria,
Pegasidumque decus.
Ante, meis quam se praeceptis, qualia disces,
Olim regendum traderet:
Et Calydonis apro
Pinguior, et tam crassus erat, quam longus. In unum
Distenta sidebant globum
Omnia membra viri.
Constipatus Atlas tardo molimine passum
Movebat; usus denique
Vectibus ac trochleis.
Nunc vero volucres pene extenuatus in auras,
Cursu aitato fervidos
Occupat hinnuleos.
Ille vel Eleam possit praecerpere palmam:
Curruque primum pulverem
Tollere quadriiugo.
Meque adeo superat, bullum cum pinguior illi
Indiceret poeticum
Nuper Ebersbachius.
Malcius hic; cur (inquit) ebur, vel barbita posco!
Non est macer, qui pangere
His fine nescit epos.
Tela, pharetra, manus, nervusque, et robur, et arcus,
Nullius Histrix indiga,
Omnia sola sibi est.
Si bene defeci: sunt ossa sonantia nobis,
Et apta voces edere,
Quas cava vallis amat.
Ossibus ut scopulis allisa refultet imago.
Remitto, Musarum pater,
Plectra, chelynque tibi.
More sagittiferae pecudis, iaculabor inermis
Vocale Vates spiculum,
Orpheus absque lyra.
Sic ait, et solis, sed siccis flebile amantis
Idyllion Theocriti
Increpat articulis.
Mox sese totum in numeros et carmina movit
Inambulare callidus,
Dante sonum macie.
Riserunt Musae: risit Tritonia Pallas:
Lentusque visis credere
Cynthius erubuit.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
