# Poemata 10.14.1-69

Jacob Balde, Poemata, Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., XIV. Ad Constantium Rivernam Paulli Rivernae F. Cum, praesentibus Parente et, lines 10.14.1-10.14.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.14.1

Eras, Constanti: non sunt gens aspera Turcae;
Nec rudis Imperii,
Aut inficete barbata.
Comis enim Gallos, Germanaque pectora vincit,
Nos probet illa magis,
Si conferamur, rusticos.
Dura quoque, et saevae genium spirantia mentis.
Suavibus Odrysii
Condire norunt moribus.
Nos crudi, celsa suspendimus arbore fures:
Utimur et laqueo,
Tortaeque nodo cannabis.
Hi tentos solvunt arcus, nervoque remisso,
Supplicis ante pedes
Fauces iocando strangulant:
Haud aliter, quam nervum Citharoedus eundem
Increpet Ogygius,
Cantuque fallat otium.
Quandoque et bysso nectunt candentia colla:
Suppliciique genus
Filis honorant sericis.
Nos quanto clamore reos quoscumque citamus
Iudicis ad scopulum,
Praetoris ad subsellia!
Dum Forum subeunt, accusanturque sub hasta
Saepe timore rigent,
Prope ante mortem mortui.
Mitius Odrysii perituris carbasus atra
Mittitur, et facilis
Inclusa Fati tessera.
Est aliquid, tristem miseris auferre pudorem:
Et minus indecori
Haerere tigno pendulum.
Bis denos Selymus fratres occidit, et istud
Mos geniale nefas
Excusat imperantium.
Quid regni causa non Caesar Iulius egit:
Miscuit astra mari,
Vallesque septem montibus.
Nec fuit indignis Selymus lictoribus usus.
Nam diadema fui
Solvens tiara verticis;
Hoc pudibundus, ait, nostros intertrahe, Bassa;
Insidiisque latus,
Et sceptra curis libera.
Ante tamen veniam pete, et oscula fige necandis.
Adice blanditias,
Mulcensque stringe guttura.
Promissum manes abeunt Mahometis in hortum.
Funera marmoreis
Conditur in sacrariis.
Tale nihil patrant fraternis Teutones armis.
Ira ferit potius,
Cum se duello provocant.
Nos tetricas Leges et plurima iura tenemus:
Pluraque polluimus
Mendaciis ac fraudibus.
Ius breve Turcarum, totumque in pariete pendet;
Spicula cum pharetra,
Acinacis cum balteo.
Hoc Baiazethes, ut erat sermone facetus;
Divido cuique suum,
Respondit Oratoribus.
Thracibus his, Latios immigravisse lepores,
Et Lacedaemonios
Cum melle credas Attico.
Nostra coronato spumant convivia vino;
Deliciasque merum
Summas in auro credimus.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
