Latin · Asclepiad stanza, two Asclepiads, a Pherecratean and a Glyconic
Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., XV. Ad Simonem Sempronium Gundarum, ex familia Strozarum. Ode. Caecutienti
Jacob Balde, Poemata 10.15
Unproofread scanNot analysed yet
Felices tenebras dum cano frontium,
Non te, Phoebe, recens auxilium rogo,
Si me caecus Homerus
Illustrat, video fatis.
At tu multa gemis, cataque, Gundare,
Malles lumina: quibus orbus, hirundini
Clarae munera vitae.
Et muscis miser invides.
Pulchrae sunt, fateor, sunt et amabiles,
Quae flagrant gemina lampade pupulae;
Vivi sidera coeli,
Dulcis nucleus ignium.
Sed non ista minus, crede mihi, nocent.
Res est, res, Oculus, plena periculi;
Ut crystallina laedi,
Sic insueta domarier.
Lux semper dubium ludere pertinax,
Et mulcet iaculis et renuit tegi:
Quam cepisse dolosa,
Hamo tam facilis capi.
Hinc mortes veniunt, hinc Asiae cinis.
Vultus Tyndaridis lubricus adspici,
Pastoris male cauti
Excussit patrios Lares.
Sub Luscis steterant Pergama tutius:
Raro; quae mala sunt, tam mala censeas.
Ut se pessima totis
Nullum contineant bonum:
Non iucunda vides: sed nec atrocia.
Non formosa vides: sed neque turpia,
Adspectuque pudorem
Excussura novissimum.
Quid nostri memorem taedia seculi;
Detestata piis proelia matribus,
Irritantia fures,
Immetata libidini?
Multi se cuperent funditus Oedipos.
Te nullus violat Teutoniae cruor.
Non tot stupra tueri,
Non incendia cogeris.
Auritos cruciant multa: tonitruum,
Montanusque fragor: lessus, et horridum
Stridens culmine bubo.
Surdus praeterit omnia.
Non titillat eum fabula Tereos:
Nec torquent etiam carmina Choerili;
Nec, quae nare canina
Rixam litera promovet.
Solatur vitiatum utilitas vitii.
Haec caecum pariter Sors beat. Unice
Securum, nihil umquam
Alto turbet in otio.
Nam quando metuit fulgura nubium,
Aut stricta pavet militis?
Nullis ille ruentum
Visis cladibus ingemit.
In pacis latebra secum habitat: frui
Se discit penitus, nec timet abditum
Fortunae levis uncum.
Caeco Caeca favet Dea.
Turbatura procul monstra; procul striges
Et larvae. Sequitur dulcis eum sopor,
Et pluvinar ubique, et
Purus Vesper, et angulus.
Candelas, alius clamat, et urceos
Effer: tolle, puer, lumina: vitreas
Velis conde fenestras:
Lunae verbera sentio.
Dormitur modicum: nec sine sumptibus.
Constabit pretio parva quies suo,
Et mox Sole reverso
Fastidita redit dies.
Auro, Stroza, negat somnus emi tuus.
Gratis sponte venit. Non opus interim
Ullas claudere valvas.
Dives nocte tua iaces.