# Poemata 10.2.1-62

Jacob Balde, Poemata, Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., II. Harmoge Poetica. Auctor, conditione Phoebi accepta, ut primum Artis, lines 10.2.1-10.2.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.2.1

Continuo totam rumor manavit in Urbem:
Alsatam solis fidibus, praesidioque fretum
Cynthii binominis,
Posse nemus viridemque campum,
Fulminaque et montes, vivosque effingere vultus
Absque colore.
Inventumque novi mirum genus esse penicilli:
Quod nihil a plectro, testudinis excitante somnum,
Discrepet. Crevit stimulante Famae
Curiosa mentium
Inquies, ac me videndi
Dira cupido.
Venerunt proceres, Domini venere togati,
Ut Nemesis Dea quemque coegit.
Et quia sperabant divino munere bellam
Effigiem, laudesque canendas:
Certatim strictam faciem ambivere sedentes
Artifici praebere poetae.
Non opus est, dixi; nisi quem Deus ipse monebit
Intus agens, nec pingere possum,
Si cupiam: neque si possim, mihi pingere fas est.
Quisque suo considite scamno.
Consedere omnes: medium mihi pegma relictum.
In quo cum graciles percussi pectine nervos:
Ecce tibi, manus illa, manus Phoebeia, rursum
Conspicua sese motat, et tremulo ferit
Indice visum.
Ast alii horrere, et fugere, et formidine labi.
Inclamo: quae caussa pavoris!
Sistite gressum.
Nullae hic terribiles larvae: manus aurea Phoebi
Dignatur manifesta videri.
Nunc, o nunc, oculos, animosque intendite vestros.
Nam quotiens crispavero fila;
Mira resultabunt picto spectacula muro.
Sed risum teneatis, amici.
Incipio. Coepique simul percurrere chordas,
Clara palam vox addita chordis.
Pulcher Adulator. Vix hoc: cum candida puris
Radiis est linea ducta.
Non placuit. Faex haec hominum pingatur in albo!
Obsequiosa manus
Intempestivo nigrum suppone colorem.
Ergo iterum testudine mota
Talia fabat.
Turpis Adulator (mox altera linea coepit
Deformi nigrescere sulco.)
Mobilis ingenii; nescit, quem vespere vultum
Deponat, quem mane resumat.
Tendet ab alterum speculo, seseque refingit,
Constanter mutandus in horas,
Dissimilisque sui.
Proteus est, et multa sit unus:
Sus, vulpis, lupus, agnus, hirundo.
Interea toties variata pependit imago.
Me pariter variante sonores
Et modo mista lupi potuit, modo vulpis et agni
Figura credi; mox obesa porci,
Mox avis circum volitantis ossa
At sese nequam, licet omnis in omnia vertat
Ambiguae mendacia formae:
Plus ficti tamen oris habet, quam frontis honesta.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
