Latin
Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., II. Harmoge Poetica. Auctor, conditione Phoebi accepta, ut primum Artis, lines 10.2.63-10.2.99
Jacob Balde, Poemata 10.2.63-99
Unproofread scanNot analysed yet
Exiguam quoque carbo notavit.
Fallaces oculi, stellis fallacibus ardent.
Atque adeo taleis spatium murale recepit,
Respiciunt, quam lauta paropsis
Quid dominus coenet, quem fictis laudibus ornant.
Respiciunt obliqua strabones.
Iam fiunt pati, medio iam fidere limi.
Semper in excubiis vigilat parasitus, et augur
Nidoris, divinat ubique.
Sollicitus caponis aruspex,
A quacumque culina
Omen et exta capit
Hic nasum nasutus habet, flatuque supino
Innumeros distinguit odores.
Adspicimus nasum, media quem parte levatus
Ferre recuset Atlas
Deridere solet, blando quae nomine palpat.
Et duplicat longas Dominis ab sentibus aureis
Midamque et asinum mota formavit manus
Exserit et linguam, qualem canis Apula: torret
Aestivos cum Sirius agros.
Mox adumbratam paries non habuit minorem.
Heu mihi! quam varium, quam formidabile monstrum
Exhibet! Hos oculos,
Has habet ille manus.
Hunc ventrem: Reges qui passim fallit in aula
Quin etiam sacros in Coetus ? epit, ut obsit.
Fallor: an hic aliqui
Ore pares, et moribus iisdem?
Unus et alter
Erubuit Spectator, et haerens
Effigie proprios vultus agnovit in ista.
Displicuitque sibi.
Eripuisse suum Pictor memoratur Adonim,
Cum furerent incendia tectis:
At, si tota domus conflagret; non ego sudem
Hanc flammis effere tabellam.