Latin · Alcaic stanza
Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., XX. Ad Hegesippum Imbricum Amico Epithalamium petenti negat. Ode.
Jacob Balde, Poemata 10.20
Unproofread scanNot analysed yet
Fessum retendis, Imbriche, tibiis
Frustra remulces forsitan Herculi
Licebit extorquere clavam:
Difficili mihi nullus Oden
Eblanditur. Sunt alii, quibus
Mercede nactis gratius incidet
Cantare fescennina nobis
Non lubet hanc scabiem fricare.
Urgere cessa, nam potius iuvat,
Cum vim molesti non patimur Die,
Germana digessisse facta
In numeros, paribusque vitam
Curis fluentem magnanimi Ducis.
Aevique nostri scribere proelia;
Horroris, armataeque plena
Saevitiae, dubiique Martis.
His immorari nunc animo sedet
Torvum tuenti, et sollicito parum.
Quid Musa nugetur iocosa.
Quae volucris bibat Hippocrenen.
Sinet cupido suadet amicior
Alterna quamvis dira Poeseos
Rarescat obtritae voluptas;
Pegaseis bene vectus alis
Lustro quod usquam est: sive Quiritium
Metas et urbem: sive Othomannici
Nidum tyranni: sive castra
Sub Latiis Alamanna signis
At ex amoeno colle domum redux;
Simul calentes fulminis ocreas
Exutus, umbrantem galerum
Deposui, citharamque et arcum;
Demptisque frenis substitit alipes:
Morosus alto seria pectore
Momenta rerum libro credas
Ex medico reducem Senatu.