Latin · Alcmanian strophe
Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., XXI. Melancholia, lines 10.21.56-10.21.109
Jacob Balde, Poemata 10.21.56-109
Unproofread scanNot analysed yet
Contrahe, Sol, radios; tenebris accingere, coelum;
Proque die nox luceat atra.
Plurima iam fiunt fieri quae posse negabam:
Vis, lex est; iniuria, virtus.
Irriget Heniochos Ganges, Artaxata Rhenus,
Germanis oriatur Anauros.
Suspenso quoties pede praeterit Incosamuchus,
Contemptu subridet amaro.
Rideat et Moeris Damonem et Mopsus Alexin.
Aque ululis sperantur Alaudae:
Scharcoppus cinctum foliis incedere Lauri
Aonio se credit in horto.
Sic pariter possint inter sublimia vasti
Delphines querceta vagari.
Sic liquidas vituli nubes sulcare volatu,
Cum remos agitante camelo,
Ilpusium scimus, Nellumque et Charrabacasaurum.
Atque aliquem, quem dicere nolo,
quamquam hostes; odium idcirco posuisse remotis
Antiquae dissensibus irae:
In nostrum ut possint dextra levaque rotari
Tela caput (lacrimabile dictu)
Iungatur canibus serpens, et simia gallo.
Non aliter fit coleus unus.
Sane et aeternam cum Turcis persia pacem
Se Batavus submittet Ibero.
Interea nostros, quod formidabile miror,
Sollicitat Quenevenus amores.
Bolanus Flacco placeat, Crispinus Aquino;
Deterior Quenevenus utroque.
Tormenti genus! In faciem Kieweidus amici
Admoto spuit ore salivam.
Respuo tam lepidam bibat hostis mane salute
In Suecos vertatur et Hunnos.
Assiduus blanditur Acor, Blanchusque, Sadusque
Et minio depictus Oserbes
Mulceat ignis aquas; flammae foveantur ab undis;
Laudat hiems aestatis aristas.
Cur alium incuso? Mihi sum tamen ipse molestus,
Et reliquis crudelior hostis
Qui solidis validum membris, et pectore lato
Me fortem spe rebar inani;
Heu, subito frangor! Quamvis florente iuventa
Alpinae procumbite quercus.
In suras nuper cecidit lentissimus humor.
Qui madido me torserat igni.
Iam quoque in Aegyptum pluvio cadet aethere nubes,
Monstrificum sparsura liquorem.
Crescere si pergat pedis illaetabile minanti;
Praecipitant iam plaustra freto: iam mergitur Arctos,
Nec sicci rediere Triones.
Quid? Quod feralis toties vespillo Catarrhus
In fauces illabitur arctas:
Utque animae follem spiranti occludat et auras.