# Poemata 11.2.1-63

Jacob Balde, Poemata, Silvarum Liber VI. De magno et parvo: sive certamen Giganti cum Pygmaeo. Ad, Dialogus II. De dotibus Animi. Pygmaeus. Gigas., lines 11.2.1-11.2.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/11.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/11.2.1

P. Vivendi genus in corpore fusius
Mirentur stolidi: mentis acutior
Succinctam tamen optat
Membrorum Dialecticam.
G. Diis grates: quod ab hac arte removerint
Exporrecta manus, Rhetoricum placet
Corpus. Non ego pugno,
Compressus cupiam mori.
P. Parvi quibus teneram contrahit indolem
Membrorum brevium grata modestia:
Unus quod Titus olim,
Orbis deliciae sumus.
G. Magni qui solidis ardua viribus
Coelo surrigimus corpora: non quidem
Vestro more faceti,
Sed nec ridiculi sumus.
P. Num quo maior, coquis sapientior?
Dii nobis dederunt ingenium truci
Nescis quia Polyphemo
Frontis lumen ademerit?
G. Num quo quisque minor, non et ineptior
Mentis plus elephas, anne cuniculus;
Bacchi vector asellus,
An Martis sonipes habet?
P. Gemmis quid minus est? At pretiosior
Censetur Scythicis unica rupibus.
Malis esse smaragdus,
Quam cautes Rhodopeia.
G. Malis in viridi cedrus ad aethera
Intonsum Libano tollere verticem;
Quam semper male olenti
Morderi cytisus capro.
P. Si tentare iuvat navibus humida:
In summo placidi margine fluminis
Ducam tutius alnum,
Quam Tyrrhena per aequora.
G. O quicumque secas remigo fretum!
Seu cymba veheris, sive liburnica;
Angustas cave fauces,
Et poni brevia improba.
P. Quid parva minus est, dic. Echeneide
Atqui turrigeris obvia classibus,
Nautae, si ite, dicit;
Sistunt: ite, supervolant.
G. Nil vobis, fateor, nil, equidem scio,
Est usquam Pumilis imperiosius.
Quod coelium, mare, tellus,
Nullo non queritur loco.
P. Nocturni lemures, quaeque hominem sono
Tristi Cerbereae terrificant canes:
Turrita face longi
Apparent prope mortuos
G. At non Caelicolis hoc vitio datur,
Proceros, veluti robora, suspici.
Celso Iuppiter ore
Nubeis cogit ignis inest ille Prometheos,
Divino procul hinc raptus ab aethere.
Magnis tarda Bootae
Haerent pectore frigora.
G. Magni consilium ponderibus suis
Librant, et populos imperio regunt.
Olli sceptra capessunt:
Olli fortiter imperant.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
