# Poemata 11.2.64-125

Jacob Balde, Poemata, Silvarum Liber VI. De magno et parvo: sive certamen Giganti cum Pygmaeo. Ad, Dialogus II. De dotibus Animi. Pygmaeus. Gigas., lines 11.2.64-11.2.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/11.2.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/11.2.64

P. Naturae genium, si sapis, inspice.
Ignis, qua minor est, est magis efficax.
Summo flammea cono
Urit Pyramis acrius.
G. Dic: pisum fragilis canna volatile
Vi maiore rotat; quam globus aenea
Vibretur catapulta.
Tormentisque curulibus
P. Quamvis exiguum corporis angulum
Sortitus; cubitis est tamen altior
Sexcentis habitator,
Est ingens animus mihi.
G. Eheu! quam miser est incola carceris
Artatus spatiis, atque domo sua
Maior! Regibus aulam
Dignam Rex animus petit.
P. Palmas in mediis saepe periculis
Non uno referunt nomine masculi.
Certe strenua Virtus,
Virtus mascula dicitur.
G. Sic virtus etiam dicitur improba:
Sic Lucus sterili lucet in algido.
Vobis mascula corda
Nobis sunt animi mares
P. Ille incestificus terror et insolens,
Ille, ille Isacidum non dubius tremor:
Immanis Goliathus
Nostra procubuit manu
G. Vestra? Pastor erat iam validus manu
Iessides: iuvenis magnanimus feros
Iam porrexerat ursos.
Qui vos in leporem viri?
P. At non Marmaricos Romuleus Cato.
Psyllos angui fera sprevit in Africa
Hi fatale venenum
Pellebant procul agmine.
G. Tu Psyllos memoras fortiter. Hercules
Dicatur potius maximus Hercules
Veram contudit Hydram.
Paean debitus Herculi.
P. Pellaeus Macedo quantulus adspici!
Poros ille tamen perculit Indicos.
Immortale tropaeum
Non deleveris, invide,
G. Dicam, quod mihi sit, Nane celebrius.
Utrumque, in nihilum si redigat Deus,
Saltem tunc ego maius
Etiam, tuque minus nihil.
P. Vis collecta valet. Sparsa per ambitum
Et diffusa perit. Bella recollige:
Res virtute geruntur,
Xerxe, non numero bene.
G. Horum testis ego: nam neque, si maris
Totius, pueros in similes tui,
Convertantur arenae;
Aequent me, licet unicum.
P. Ne nos vile genus, neu timidum voces.
In cornu gerimus foenum, odia et faces.
Quondam figimus enses
A plaga memora rabiles.
G. Credo: nam veteri voce Quiritium,
Formicis etiam bilis inest sua.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
