Latin
Silvarum Liber VII. Miscellanea sacra. Quirino Garepinsio
Jacob Balde, Poemata 12.0
Unproofread scanNot analysed yet
Cui septimum Silvarum librum dedicarem, extra te potiorem mihi duxi neminem, optime Garepinsi. Camenae praesentes tecum faciunt, rapiuntque in contemptum terrenarum rerum. Ac tuo quodam modo spiritu inflantur tuo, inquam: qui in ipso vitae flore, illecebris adolescentiae circumfluens, provida festinatione subduxisti Fortunae caput: et iam eius blanditias terroremque supervectus, nec iratam metuis, nec placidam curas. Opes, avitum stemma, generosus sanguis tibi post Christum fuere felicem audaciam mirantur multi, pauci imitantur. Non cuius vis est inter divitias fumosasque imagines attollere mente, celsius et ante funera inferre sideribus. Plerosque humilitas voluptatis deducit in terram; tam iucunda ignoratione virtutis veraeque gloriae captos, quam periculosa libertate in scelera vagos. Contra hos opusculum istud non pauca infert: et quia per omnes fere sinus sacrum est, merito tibi debebantur. Praeterea saepius sollicitantem Lyrica nostra et ipsum quoque Poetam convenio, quin et Parentem tuum Udalricum, iisdem studiis delectari scio, ut adeo propositi mei ratio in utroque firmata consistat, Vale.