Latin
Silvarum Liber VII. Miscellanea sacra. Quirino Garepinsio, XV. De Historia equi Troiani ad nostrum usque aevum producenda, et cetera, lines 12.15.119-12.15.176
Jacob Balde, Poemata 12.15.119-176
Unproofread scanNot analysed yet
Aedificare paro tardumque et in omnia cautum
Senex verendus incitat.
In manibus culter capulo radiabat eburno:
Erat capillus rarior.
Ut maturarem, super haec spumantis aquoso
Urgebar ore Fluminis,
Fluminis immensi cui si septena micarent
Infecta limo cornua:
Esse videretur Nilus: tam multa papyrus.
Miscebat algam crinium.
Caeruleus pater assurgens, et vertice canus;
Postquam salutares aquas
Sparsit in attoniti vultum cannaque fluente
Faustum precatus annuit:
Humida per certos diffundens verba canales,
Immurmuravit auribus.
Summa fuit: Propera sine arena et calce trecenta
Festino saxa iungere.
Quid iunxisse iuvat, si, quantum educo sub auras,
Iovis satelles deicit?
Advolat et rostro silices paritus adunco
In exstruentem militat.
Infrendens accessit anus, cui lumen ademptum
Et sicca pendent ubera.
Hanc comitabatur Centaurus, arundine nixus
Circaque me fabas ferens:
Anguibus et patulo stridebat semina rictu,
Nihil locutus Semifer,
Sese ipsum frenabat eques; madidamque saliva
Versabat ore laminam.
Atque, ut idem facerem, visus voluisse lupato
Os et meum stringere,
Restitit, iniecitque moram, tenuitque moventem
Imposta saxa machinae
Ast ego silvicolam simulatum, in tempus adacto
Exesse iussi malleo
Fugit in Aegyptum: subterque Serapidis aram
Se vulneratus abdidit.
At non fugit anus squalentibus horrida mammis.
In me retorto lumine,
Ecquid, ait, speras in coelum hoc tollere culmen
An fascinat Semiramis?
Flamma prius pelago miscebitur, altaque curvo
Sulcabis astra vomere.
Omnibus obsistam contra tua viribus ausa:
Sic me sorores iuverint.
Ter moles erecta, ter atro fulmine tacta
Ad ima rursus corruet.
Dixit et obscuro fumantem sulphure taedam
Coniecit in mortarium.
Serpit in ossa tremor. Video volitare favillas,
Et agilesque muros hiscere,
Pergo tamen. Verum quoties destructa repono
(Ut monstra semet implicant)
Pone puer risit, stivamque impressit arenae;
Et seminavit carduos.
Interea niveis subvectus in aethera Cygnus
Descripsit alis circulum.