# Poemata 12.16.1

Jacob Balde, Poemata, Silvarum Liber VII. Miscellanea sacra. Quirino Garepinsio, XVI. Ad primores Congregationis Macilentorum Scytale Lyrica. Carmen truncatum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/12.16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/12.16.1

Quid Scytale Laconica sit, intelliget Lector ex Auli Gellii Noctibus Atticis lib. XVII. cap. IX. Ad eius aliquem imitationem, quaecumque secretior epistola, sive scriptio mutilata in hunc finem, ne cui vis pateat Lectori, Scytale nominari potest. In sua autem haec Scytale Lyrica ad Macros, velut testamentario sermone, Auctor negotiis et morbis pressus, abdicat se magistratu, et rescisse studiorum proposito, animum ad magis necessaria appellit. Docet, Sapienti mortem non timendam esse, se cohortatur Macros ad constantiam: ut hostilitatem in Carnem mordicus retineant. Praeterea commendat illis idoneam promovenda maciei Stoam: non inanem aliquem voculam Grammaticorum de brevitate syllaba litigantium;sed philosophorum disciplinam gravissimam quamquam, cum de Stoicis sermo est, intelligi non vult crudos, umbratiles, saperdas sed veros, ac Christianis virtutibus bene maceratos. Ad extremum indicat, qui in Ordinem admittendi, qui vitandi sint omnia breviter et Laconice.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
