# Poemata 12.4

Jacob Balde, Poemata, Silvarum Liber VII. Miscellanea sacra. Quirino Garepinsio, IV. Ad Lazarum Spieglerum, cum eum Stoica disciplina initiandum susciperet. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/12.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/12.4

Si manibus pedibusque , et mente, et lumine caput.
Nascatur cum cornibus infans:
Horret eum Genetrix, trepidus Pater ora retorquet,
Turpe vocat vicina monstrum.
Atqui nil aliud, Spieglere, videbis in Orbe,
Monstrorum scelerumque feraci.
Nil vitiorum expers: foetent maioribus illa,
Quae voto maiore petuntur,
Caeca Venus, caeca est Fortuna, Occasio calva,
Et lusca est lippa Voluptas .
Fronte Libido caret, cerebroque Licentia vitae.
Et praeceps Audacia naso.
Gloria strumosa est facies inflatur Honoris.
Obsceni tibicinis instar.
Centum aures Famae, surdisque nec unica Fatis.
Quale chaos, quot, Lazare, monstra!
Et tamen in medio Mortalis obambulat horum.
Non aliis se lubrica versat
Vita rotis: nam quae vicibus metuit, fugit, odit.
Sperat, amat, desiderat, haec sunt.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
