Latin · Alcaic stanza
Silvarum Liber VII. Miscellanea sacra. Quirino Garepinsio, VII. ENTHUSIASMUS. IN COEMETERIO, ANNO MDCXLII. ipso die anniversario Fidelium
Jacob Balde, Poemata 12.7
Unproofread scanNot analysed yet
Iamne ergo, MANES, vestra brevissimae
Spectata vitae fabula transiit!
Ex aere conflato supellex,
Haec Feretri brevis arca restat.
At nemo de tot millibus alteri
Antiqua turbat iura vel invidet.
Hic hostis acclinatur hosti:
Hic geminos capit urna fratres:
Hic virgo scortis iungitur: et procus
Iuxta maritum dormit adulterae.
Hic sanctus incumbit scelesto,
Hic vitium iacet atque Virtus.
Arcana dudum tristia comprimi
Luctantur in me: nec penitus sibi
Audet fateri, quae volutat
Mens nimio titubata fluctu.
Morare Vates, nec stimulum DEI,
Ignave, sentis? proice pectore
Immane, famosumque VERUM,
Dum graderis vagus inter ossa.
Hic Coelum et Orcus, continuis tamen
Haerent acervis, hic Superum choro
Inferna miscetur caterva.
Hic paleae latitant inanes.
Cum plena spicis grana ferentibus:
Interque spinas lilia consitas
Ignota crescunt. Hic beatas
Inter oves stabulantur haedi.
O lucis AEdes, dulce Sacrarium;
Electa CHRISTI messis in horreo!
O Terra lacte et melle manans:
Aula spei, thalamus quietis:
O noctis antrum, quo latet abditae
Thesaurus irae: feta nocentium
Spelunca latronum, secundae
Suppliciis habitanda mortis:
O plena puris Area gaudiis:
Umbrosa quam nec silva, nec igneo
Surgens ab electro lacunar;
Nec Zephyri superent vireta.
Ah? verioris tristitiae Domus:
AEgea qua sit mitior insula;
Quaeque in tenebris mersa squalet
Trans rigidas Aquilonis oras;
O seminantis funera GRATIAE?
O seminatae corpora GLORIAE?
Vos Solis exstinctura lumen,
Astrigeros ferietis orbes,
Ah? non secundo credita sidere
Siccis Averni semina saltibus.
Hoc illa surrectura Cadmi
Dente seges, tubicenque iuxta.
Florete porro vaticinantia
Ver dulce flavis Ossa coloribus.
Nam germinabunt instar herbae
Circum hederas, viridemque buxum
Iacete porro taetra cadaverum
Implenda diris Ossa doloribus:
Totoque Vindictae lacerto in
Sulphureum iacienda stagnum:
Sed nempe tantum ludimus, et iocis
Crispamus auras, non sine sibilo.
At non inanis signa famae
Ambiguis cecinisse verbis
Dicemur olim: cum fragor aetheris
Impellet axes turbine flammeo;
Et fractus illabetur Orbis
Impavidum super et paventem,
Rumpenda nullo carmine surditas
Rumpetur illa Nubivagi turba;
Que per sepulcrorum cavernas
Ceu tonitru quatiente terram,
Vox audietur: SURGITE MORTUI.
Repente surgent. Castus ad aurea
Hinc Agnus exsultabit astra:
Inde salax trepidabit Hircus,
Sidente lapsis sub pedibus solo,
Immugientium fulmine nubium
Ad ima stratus. Quos amicos
Unus ager, patriaeque caespes
Molaeve tectum; quos placidus sopor
Iungebat una; VITA novissimis
Disiunget actis. Quis gelatos
Insolitus quatit horror artus?
An iam moventur? sistite Pallidi:
Tantisper Umbrae sistite: buccina
Donec supremae clangat horae.
Illa suo latet in metallo
Procussa nondum: iam tamen emicat.
EXTREMA Mundo purpureo DIES
Implumis in nido Sororum
Stertit adhuc, sed et ista pennas
Iam iamque librat, Sistite Mortui.
Ter de profundis, quod bene sospitet,
Suspiro fibris luce cassos
Davidica miseratus Oda.
Ter lustro vivo fonte: ter alteram
Lucem precatus clamo: Quiescite
FORTUNA MORTALIS PERACTA EST
VESTRA: MANET PERAGENDA NOBIS.