# Poemata 13.0.7-8

Jacob Balde, Poemata, 13.0.7 to 13.0.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.0.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.0.7

Iam vero officii mei putavi esse, commonere eruditissimum iuvenem Paullum Galarinum, ut Poemata sua luci publicae permitteret; ne diutius premendo invidere Orbi velle videretur. Multo magis miraberis sollicitudinem meam erga Marcum Limam, cuius lethargum miseror. Brevis Oda est: quando et in homuncionis istius globoso corpore, nihil fer me longum est, praeter somnum. Vereor ut ne et alii quoque iudicent , quandoque cum Homero dormitare me. Etiam somniare me profiteor, impune certe, si non laudabiliter, cur dissimulem? Hae moris est in Parnasso, ad nocturnam Demosthenis lampadem Oratores elucubrare sua student. Poetae somniantes vigilant, clausis oculis plura vident. Quid vero loquar illo tempore, cum non meus sum: indicavi Bartholdo Nihusio, eruditissimo Viro, et de bonis Literis optime merito. Subiungitur Epicedium plangentis alienum funus. Nam Germaniae mala, quae Cantis duro deflemus. Ad nos quoque pertinere arbitramur. Libellum absolvit taedium Musarum, sollemne Poetarum praemium. Feliciores Apollo hedera coronet, et lauro: nos Paeti foliis filius eius Aesculapius cingat, contenti sumus.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
