Latin
Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Martinum Sibenius S.J. Ode I. Post quinque mensium prostratam valetudinem, ut, lines 13.1.1-13.1.49
Jacob Balde, Poemata 13.1.1-49
Unproofread scanNot analysed yet
Insitus est miseris mortalibus hic quoque, sive
Stupor profundus, sive crudelis furor:
Sanari plerique volunt pretiosius aegri,
Quam sumptuosus poscat Aesculapius.
Ni gemmam iugulent, lapidesque e Perfide capra
Scissos eburno conteras in poculo;
Desperata salus. Aurum bibit ille recoctum,
Alterius herbas Solis ac nuces edit.
Nugae. Saepe levis res est, quae pellere morbi
Letale virus possit efficacius.
Exemplo, Martine, meo, non vana locutum.
Tuoque disces, providus, vitae bono,
Iam trepidas saliens Aries coelestis in auras,
Balabat alta vernus inter sidera:
Quum me dira lues viscosis nexuit hamis,
Populata pectus, et meatus aeris.
Ante macer fueram; sed enim mox cedere totum.
Et fugere tanto corpus a se longius.
Lurida subsedit facies, cava vallis et horror:
Iners orexis, adque mensam languida.
Accessit malesana sitis, decumanaque tussis:
Tam sicca, quam quae stuppa persensit focum.
Denique cum coepit lentescere sonticus humor,
Pleno cruoris ore sanies exiit.
Et iam desierant liquidi commercia coeli;
Reciprocare vix valebam spiritum.
Visa quoque est macies, violas induta nigrantes.
Arente ramo contigisse tempora.
Quo mihi funestam signo praesagiit urnam,
Animaeque, mota sede, migrantis fugam.
Conveniunt Proceres magni de stirpe Galeni,
Genus ab venusto strenuum Machaone.
Multiplicant vultus, et viso pure spuentis,
Oculos severa nube condunt frontium.
Fit sonus exululans :et singultantia lacrimae.
Atque aliquis, cui tota mei collapsa fuit spes,
Moriturus excla -Balde -mavit: Hoc habet:
Demitto auriculas, quales demiserat olim
Loquente, sacram, comite, Flaccus, per viam.
Audierunt questum flentes ad limina Musae,
Studiis alumnum consuetis eripi
Una quoque, ut simili leniret voce pudorem.
Subaemulata nos et ipsa tussiit.
At non adversis eadem sententia castris.
Gaudere pingues, Orgiisque fervere
Hostem quod media pavitantem in morte viderent.
Paeana festis concinebant vocibus.
Sed nec Oresteos inter convenit amicos,
De mitigando Pyladis infortunio.