# Poemata 13.11

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Petrum Kazium Ode XI. Res publica bene ordinata.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.11

Credis tu veteres Romulidas consilio sine.
Praefixisse diem Fabricii fascibus annuum?
Quo lapso, fieret pars populus rursus, in ordine
Communi monitus depositis stare securibus.
Qua tristes Gabios Consul ovans perdomuit, simul
Ensem condiderat, laurigera sevit agros mqnu.
Huius, quae petitur, summa fuit gloria, terminus.
Quid nunc, Petre, querar? Tempore, quo facta Potentia
Dictatura tenax, se retinet. Captat Honor viros.
Sicut viscus aves: inque Aquilas mutat aedones,
Nidos fulmineo saepe replens igne tyrannicos.
Non se, non sua circumspiciet magnifice; neque ut
Adspectis tumidus sideribus pavo superbiet:
Qui cras astra sciens decidius posse coloribus
Ex toto peremi; quisquis erat, lege iubebitur,
Vilis, pauper, inops, cum reliquis vivere graculis.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
