# Poemata 13.12.110-125

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Leonardium Crederium, S. I De Adamo Holio, Collegii Monacensis Olitore, lines 13.12.110-13.12.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.12.110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.12.110

Ite coronati mare et omnia regna, tyranni.
Sacrilegis vexate triumphis.
Iste Olitor, coelum, vobis pugnantibus, aufert,
Cum pala super astra vehendus.
Magnus Alexander, fieri diademate, fertur,
Diogenos voluisse relicto,
Ast ego, si propriam possem et mutare liberer
Optarim pellem huius Adami.
Talia cantabam festa ad Dionysia ruri,
Heidhusii spatiatus in horto.
Cum Satyri novitate Lyrae et dulcedine capti
Agrestem rapuere Camenam:
Mille reponentes informi basia fago,
Hirsutis circumlita labris.
Et quia credebant laudatos se quoque Vati
Parvum donavere sciurum.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
